|
Sequitur:
|
“Mobilis tradens seipsum omnibus quoquo modo proximantibus.”
|
|
Quia enim per se movetur proprio motu, diffundit se in omnia,
unumquodque movens secundum quod ei approximat, id est secundum quod
plus vel minus mobile invenitur. Est etiam
omnium, quia renovat veterascentia, ne omnino deficiant, et in nihilum
eant. Videmus enim per singulos annos quomodo ignis naturam innovat,
quando ea quae hiemali algore senuerant, verno calore calefacta
reviviscunt. In hoc ergo ipse ignis
est
quia naturam custodit; ne omnino esse desinat, si semper defectum
pateretur, et nunquam repararetur. Est etiam
quia illuminat omnia,
|
“circumvelatis splendoribus.”
|
|
Splendores siquidem ejus ad illuminationem foris emicant, sed
circumvelantur quando rursum se ad secretum naturae suae reducti
occultant. Propterea ergo est
quia foris quidem effusus sensus percipitur, sed introrsum subductus non
comprehenditur. Est etiam
manifeste apparens, et
diversa distinguens. Et est
quia deorsum pascitur, et sursum movetur. Inferiora ardore apprehendens,
sed ab ipsius levitate propria ad alta resiliens.
|
|