Pars 8

Propterea sequitur:

“Sursum ferens,”

quia pondere carons summa petit,

“et acute means,”

quia propria virtutis motu cuncta penetrat,

“et excelsus”

quia supereminet universis; quia quidquid corporeum praeter ipsum est, natura sub ipso est:

“Non recepturus contumeliam minorationis;”

quia, sicut cum effunditur non augetur, si cum recipitur non minoratur, neque, in eo quod augmentum accipere videtur capiens gloriam, neque, in eo quod minorari putatur passus contumeliam, quia quod est in se semper totus est. Est etiam

“semper motus,”

id est habens motum, et est

“per seipsum motus,”

quia motus, quem habet, ab alio non est; et in eo quod se movet, alia omnia motum habentia movet; et ideo est

“movens alterum”

et est

“comprehendens”

ipse

“incomprehensus.”

Omnem enim materiam virtute propria commutans utendo, et consumendo in se trahit, et a nullo corpore tenetur, cum consumpto eo, quod exurit, in semetipsum revertitur. Est igitur

“non indigens alterius,”

quia per subjectam materiam, in qua ardet, non tam tenetur, ut sit, quam tenetur, ut ibi sit; et si crescere videatur ex ipsa, non accipit ex ipsa incrementi substantiam, quamvis ex ipsa crescendi in ipsa causam sumat, quia non fit major in se, sed in ipsa magis. Idcirco ait, quod est

“latenter crescens a seipso,”

quia quantum ad manifestum ab ipsa subjecta materia crescere videtur; sed rei veritate a seipso crescit, non ut in se major sit, sed ut in ipsa materia magis sit: propterea incrementum quidem a seipso accipit, cum crescere videtur in res subjectas

“manifestans tantummodo suimet magnitudinem ad illas materias,”

in quibus est, hoc est, ita crescit in materia, quam suscipit, id est apprehendit, ut in ea quidem major appareat, sed tamen in semetipso major non sit. Non enim magnitudinem ibi accipit, sed ostendit, manifestans ibi aliquando, quod in se habet semper. Est etiam

“activus,”

et

“potens,”

quia potenter agit, atque movetur, cuncta obstantia destruens; et est

“simul omnibus praesens invisibiliter.”

In quibusdam enim rebus videtur tantummodo, sed omnibus invisibiliter praesens habetur: quod apparet ex eo quod aliquando offensione et concursu corporum sine attritione inde etiam excutitur ubi non esse videbatur.

“Neglectus”

quidem, et non motus, sive quietus permanens,

“non esse putatur; attritu autem”

sive attritione, provocatus, et commotus

“quasi quadam vindicta subito relucet”

exsiliens, et in ea quae corripuerit desaeviens: quod tamen

“connaturaliter et proprie,”

id est ex propria virtute et potentia facit.

“Et iterum incomprehensibiliter impalpabilis,”

cum relabitur, a sensu incomprehensibilis manet:

“non minutus”

exstinctione, sicut nec auctus accensione. Quod totum facit

“in omnibus”

rebus,

“ditissimis suimet traditionibus;”

quia quidquid ex se rebus subjectis ad aliquam virtutem tradit, in se minus non habet, semper plenus persistens. Istas igitur ignis proprietates enumeravi, et fortassis

“multas alias inveniet quis ignis proprietates, pulchras”

scilicet similitudines

“divinae operationis: ut,”

hoc est, sicut

“in sensibilibus imaginibus,”

scilicet similitudo illius esse potest. Et ideo

“theosophi, hoc scientes,”

id est tantam excellentiam ignis

“conformant,”

vel figurant

“coelestes essentias ex igne: significantes”

per hoc

“deiforme earum, et Dei imitabile,”

quod in eis est

“quantum possibile”

est haberi. Et non solum ex igne conformant eas,

“sed etiam describunt eas humaniformes,”

id est in humana forma,

“propter intellectuale,”

vel rationale eorum, id est rationalitatem eorum, sicut homo solus inter omnia visibilia rationalis invenitur. Similiter in humana forma describunt eas, propter

“intuitivas,”

id est contemplativas

“virtutes”

eorum, quas habent sursum habendo sese, sicut homo solus inter omnia animantia erectum habet vultum in superna:

“et”

describunt etiam eas in humana forma propter ipsius

“figurae”

humanae

“rectum,”

id est rectitudinem, quia erecta est statura humana, non prona sicut aliorum animantium;

“et”

propter

“luculentum,”

id est clarum et evidens, sine insigne ipsius figurae humanae; quia ex ipsa erectione sua magis evidentem praestat, et venustiorem aspectum;

“et”

propter

“principale, et regale,”

quod ipsi homini datum est

“secundum naturam,”

ut principetur et dominetur caeteris creaturis; et propter

“minimum secundum sensum quantum ad reliquas virtutes irrationalium animalium,”

id est quia homo minus in sensu corporali viget, quam caetera animantia: quae in vi sentiendi majorem ipso virtutem acceperunt. Propter minimum quidem in sensu: et propter Omnipotens in virtute, vel propter

“potens”

omni virtute

“secundum intellectus magnitudinem et secundum rationalem scientiam continuitate”

permanentem,

“et propter liberum, et potentissimum”

quod in eo est

“secundum naturam animae.”

Propter hoc enim in forma humana angelus describitur; quia homo quanto minus sensu viget, ubi a bestiis superatur, tanto potentior est ratione, et intelligentia, et libertate naturalis arbitrii, ubi angelis assimilatur.