CAPUT 10

(JUD. XIII.) Coepitque Spiritus Domini esse cum eo in castris Dan. Vel sic intelligendum est, quod dicitur in castris Dan; ac si diceretur in exercitu sive in agminibus Dan. Vel per castra Dan nomen loci signatur, ubi mansit Samson primum. Et forte per anticipationem dictum; quia postea locum ubi sexcenti viri de tribu Dan in Cariathiarim Judae manserunt, legimus ex eo castrorum Dan nomen accepisse. Nisi forte idcirco hic locum illum convenienter intelligere non possumus, quod ille in Cariathiarim Judae, iste inter Saraa et Esthaol nominatur.