|
(JUD. XIV.) Non potuerunt per tres dies solvere propositionem. Cumque
adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo.
Quae fundebat lacrymas apud Samson: et septem diebus convivii flebat
apud eum. Haec series est narrationis. Sed aliquid inconvenientis hinc
surgere videtur. Si enim usque ad diem septimum terminus solvendae
propositionis positus fuerat, et illi, suscepta propositione, per tres
dies in solvenda ea laborantes, nihil proficientes tandem, sicut
legitur, cum dies septimus adesset, ad uxorem Samson locuti sunt. Illa
vero tam precibus, quam comminatione illorum flexa, tunc demum ab ipso
Samsone, ut sibi propositio solveretur, lacrymis extorsit: quomodo stare
potest, quod per septem dies convivii flevit apud eum? Quomodo enim per
septem dies convivii, solutionem propositionis postulans flevit, quae
septima die primum rogare coepit? Si autem post tres dies quibus frustra
in solvendo problemate laboraverant, quarta die locuti sunt ad uxorem
Samson. Sed nec tunc stare potest, ut septem diebus flevisse legatur pro
solutione propositionis. Itaque si, ut scriptum est, suscepta
propositione per tres dies laborantes solvere illam conati sunt, quarta
autem die ad eam locuti sunt: quomodo verum est, quod dictum est cum,
adesset dies septimus, locuti sunt ad uxorem Samson, ut solutionem ejus
investigaret, et illa quatuor diebus qui superfuerunt, importuna viro
suo existens, tandem die septima solutionem extorsit, civibusque suis
nuntiavit. Verum est itaque quod dicitur, quod per tres dies non
potuerunt solvere propositionem, quod autem sequitur: Cumque adesset
dies septimus: per se legendum est, ac distinguendum, ut sequenti
clausulae non copuletur sic: per tres dies non potuerunt solvere
propositionem. Cumque adesset dies septimus: hic suspende, ut
subaudiatur, tunc solverunt eam. Et quomodo solutionem ejus invenerunt,
subjungit: quia locuti sunt ad uxorem Samson; locuti sunt scilicet post
diem tertium cum defecissent. Et illa, precibus eorum susceptis, flevit
apud virum suum: septem diebus convivii, non tamen totis septem diebus;
sed quatuor diebus qui superfuerunt de septem post tres. Flevit igitur
septem diebus, id est in illis septem diebus, flevit. Flevit septem
diebus, id est usque ad consummationem septem dierum flevit.
|
|