|
(JUD. XV.) Samson gener Thanmathei. Thanmatha locus est, unde
Thanmathaeus dicitur, nomen patrium, non proprium. Licet haec feceritis:
licet hanc vindictam pro mea injuria ulciscenda in socerum meum
exercuistis, tamen nondum me ita placastis, ut adhuc a vobis ultionem
non expetam. Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram
femori imponerent. Typum stupentium exponere voluit Scriptura, per suram
femori impositam. Solent enim stupentes et fatigati nonnunquam tibiam
reflexam femori alteri imponere: suraque ipsius tibiae, utpote parte
inferiori, femori affixa sic sedere, quasi consilium non habentes et
nescientes quo se movere possint. In Hebraeo sic habetur: Sogal ghereth,
, id est tibiam super femur, ut sic dicatur, percussit eos ingenti plaga
tibiam super femur. Quod tamen ad eumdem sensum referri potest. Alius
sensus est: Percussit eos ingenti plaga, sic scilicet quod percussit
tibiam super femur hoc est percusso femore insuper et tibiam percussit.
Quia vero stantes vel ambulantes tibiis innituntur, sedentes vero
femori, possumus non inconvenienter per tibiam pedites, per femur
equites intelligere. Quid est ergo super femur tibiam percutere, nisi
percussis majoribus etiam minores delere? In loco qui postea vocatus est
Lechii, id est, maxilla, ubi eorum fusus est exercitus, id est diffusus
vel effusus, sive expansus ingenti multitudine terram occupans. Sicut
solent ad odorem [ardorem] ignis lina consumi. Lina absque g unde vestis
linea, non ligna per g, unde domus lignea. Odorem autem primam
calefactionem intellige ignis, quia levis materia facili incendio
concrematur. In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos,
et percussi mille viros. In Hebraeo sic habetur: In maxilla asini homor
hemor, in maxilla asini percussi mille viros. Interpretatur autem homor
hemor, cumulum de cumulis, quasi diceret, id est, acervum de cadaveribus
mortuorum quos stravi in maxilla asini. Quod autem dicit cumulum de
cumulis, sic intelligendum est, quia eos in diversis locis prostraverat,
et multos cumulos fecerat: de omnibus autem quasi unus factus est
acervus, et cumulus ingens. Idcirco appellatum est nomen loci illius:
Fons invocantis de maxilla. Ne forte contrarium esse videatur: quod
superius locus hic Lechi, id est maxilla, vocandus dicitur; hic autem
non maxilla simpliciter, sed Fons invocantis de maxilla appellatus
perhibetur. Sicut enim in Genesi Abraham locum appellasse legitur,
Dominus videt; et statim subjunxit Scriptura, usque hodie dicitur: In
monte Dominus videbit (Gen. XXII). Ita et hic nomen loci Lechi, id est
maxilla dicitur, et tamen ejus loci postea nomen non maxilla, sed Fons
invocantis de maxilla esse perhibetur. Appellatum est nomen loci illius
maxilla. Appellatum est et Fons invocantis de maxilla, ut pro diversis
eventibus, aliud nomen loci sit, id est campi, pro interfectione
hominum; aliud fontis pro emanatione aquarum. Fons igitur, fons dicitur
de maxilla, scilicet productus, et ipse idem fons invocantis appellatur
videlicet Samsonis, qui Deum invocans illum de maxilla produxit.
Hebraeus autem quod dicitur invocantis, non ad precem, sed ad
appellationem nominis, referendum dicit, ut sit sensus. Nomen loci est
invocantis, id est nominantis vel appellantis, fons de maxilla, hoc est
qui locum suo nomine appellare voluerit, fontem de maxilla appellandum
dicit, id est Lechi. Si ergo nomen loci est invocantis vel appellantis
fontem de maxilla. Nomen itaque loci et invocantis est, et loci est,
invocantis, quia ipse dicit: loci autem, quia de ipso dicit. Dicit
autem, quia locum illum vel fontem illum nominare vult, quod locus ille
vel fons ille de maxilla nominandus est, et maxilla nominandus. Nam de
projecta maxilla invocans locum vel fontem Lechi vocat, id est maxillam.
|
|