CAPUT 13

(JUD. XVI.) Latentibus apud se insidiis. Non mirum videatur, quod Philisthaei Samsonem occidere quaerentes nec dormientem nec ligatum aggredi ausi sunt, donec verum fortitudinis ejus experimentum cepissent. Tantus enim terror in ipsis erat ut nec appropinquare illi auderent, ne forte si in dormientem aut ligatum subito irruerent, priusquam eum exstinguere possent excitatus, et vinculis ruptis universos trucidaret, quemadmodum cum quis dormientem etiam leonem expavescit, neque appropinquare audet ut tangat, ne subito vigilans irruat in auctorem vulneris, tanto crudelius saeviens, quanto iratus magis.