|
(JUD. XVII.) Implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei
sacerdos. Quod ait, implevit manum filiorum suorum, vel ad munera
referendum est, quibus conduxit illum, sicut de Hebraeo expressius
dicendum videtur: Investivit manum unius filiorum suorum, donans ut
sacerdotio fungeretur. Fuit quoque in illo tempore alter adolescens de
Bethlehem Juda ex cognatione ejus, scilicet Juda: eratque ipse levites
tam officio quam genere; ex patre de una tribu; ex matre de altera,
habitavitque ibi, id est in Bethlehem. Habuit apud se puerum. Puerum
vocat vel pro aetate, quia adolescens erat, vel pro ministerio quia
famulus.
|
|