CAPUT 1

(JUD. I.) Judas ascendet. Per Judam in hoc loco non personam, sed populum, tribum videlicet Juda intelligere debemus, quemadmodum per Simeonem tribum Simeonis quam tribus Juda contra Chananeos pugnatura in auxilium vocat. Quem secuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum. Quidam de Hebraica veritate magis proprie interpretari putaverunt: caesis pollicibus, eo quod truncato pollice ad ferenda arma deinceps homo idoneus non sit. Adduxerunt eum in Hierusalem. Cum usque ad tempora David Jebusei Hierusalem tenuisse legantur, quomodo filii Israel Adonibezec in Hierusalem adduxisse dicuntur, quasi in suam civitatem? Sed quod sequitur: Oppugnantes igitur filii Juda Hierusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, quaestionem solvit. Sic enim intelligendum est, quod primum urbem coeperunt, deinde ad urbem captam et ditioni suae subjectam captum regem adduxerunt. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. Per superius et inferius montana et campestria intelligimus. Filii autem Cinei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. Cineus ipse est Jetro, et Raguel pater Sephorae, uxoris Moysi, a quo Cinei dicti sunt, qui hic ad filios Juda ascendisse, et cum eis habitasse dicuntur. Jebusaeum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Benjamin: habitavitque Jebusaeus cum filiis Benjamin in Hierusalem usque in praesentem diem. Cum superius filii Juda Hierusalem oppugnasse et cepisse cunctamque civitatem incendio tradidisse legantur: quomodo in hoc loco filios Benjamin in Jebusaeum habitatorem Hierusalem non delevisse, sed potius ipsum Jebusaeum cum filiis Benjamin in Hierusalem usque in praesentem diem habitasse memoratur? Intelligitur ergo, quod filii Benjamin, quorum possessio tribui Juda cuncta erat, et Hierusalem contingebat: postquam filii Juda civitatem ceperant atque vastaverant, in eadem habitare coeperunt, ipsumque Jebusaeum habitatorem loci a filiis Juda subactum secum habitare passi sunt, atque in hunc modum Hierusalem usque ad tempora David Jebusaeorum pariter et filiorum Israel habitatio fuit: donec tandem ab ipso David, Jebusaeo plene ejecto, Hierusalem ad sortem filiorum Juda vocata est, et civitas David appellata est.