CAPUT 3

(JUD. III.) Qui suscitavit eis salvatorem Aioth, filium Gera, filii Jemini. Jeminus ipse est Benjamin. Nam Benjamin filius dexterae interpretatur. Sublato igitur ben, quod filius interpretatur, quod relinquitur jamini jeminum facit, id est dextrarium, vel dextralem, vel dextrum, sine alio quolibet modo formetur a dextra nuncupatus: unde Jeminus non g, scribendum est, sicut geminus, quod significat duplum; sed per j et e, ut sit, jeminus a jemin vel jamin dictus velut a dextera dexter. Hinc filii Jemini dicuntur filii Benjamin.