|
(JUD. IV.) Ipse autem habitavit in Haroseth gentium. Haec regio idcirco
gentium dicitur, quod non ab uno populo solum, sed a multis gentibus
habitabatur. Quae misit, et vocavit Barach filium Abinoem. Hic Barach
idem ipse esse putatur, qui et Lapidoth; hanc autem existimationem
exinde natam credimus, quod utrumque nomen unam interpretationem habere
invenitur. Barach enim, vel Lapidoth, risio et fulgur interpretatur.
Barach igitur ipse est Lapidoth, maritus ejus, quem utpote virum mulier
ad praelium itura vocat. Aber autem Cineus recesserat quondam a caeteris
Cineis fratribus suis, filiis Obab, cognati Moysi. Legimus in Exodo
quomodo Jethro, socer Moysi, in deserto ad eum venit, adducens illi
Sephoram uxorem suam, et filios suos; deinde cum rediret ipse Jethro in
terram suam, Moyses filium ejus Obab cognatum suum fratrem, scilicet
uxoris suae, secum detinuit, ut pariter cum filiis Israel ad terram
promissionis proficisceretur. De cujus videlicet Obab progenie iste Aber
descendens a caeteris fratribus suis filiis, Obab inter filios Israel
habitantibus, sicut superius in hoc Judicum libro legimus, quod filii
Cinei ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum
sortis, et habitaverunt cum eis; discedens ad alium locum illius tamen
regionis, id est ad vallem Sennim, habitavit in ea; cujus uxor Sisaram
interfecit.
|
|