|
(JUD. V.) Cecineruntque Debbora, et Barac filius Abinoem in illo die,
dicentes: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum,
benedicite Dominum. Hoc canticum post victoriam in laudem Dei cecinerunt
Debbora et Barac. Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones
Edom, terra mota est: coelique ac nubes distillaverunt aquis. Montes
fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel. Praeterita
Dei mirabilia in augmentum praesentium ad memoriam revocat. Significat
autem, quod olim cum populum suum de Aegypto educturus Deus precederet
ducatum praebens per desertum, quod conjunctum est terrae Edom atque
Seir: praesentiam Creatoris etiam muta elementa senserunt et quasi
vicina majestate territa atque turbata motu ipso praesenti numini
Deitatis praebuerunt. Terra mota est. Ecce signum praesentis Deitatis.
Qui fundavit solus movere potuit. In Exodo legimus (cap. XIX), quomodo
mons Sina descendente in ipsum Domino totus fumavit: eratque mons omnis
terribilis, et ascendit ex eo quasi fumus de fornace, et nubes
densissima montem operuit. Illic ergo ex praesentia Creatoris terra mota
fumigavit: illic coeli in nube densissima aquis distillans pavorem, et
reverentiam quodam suo sudore testati, montesque ipsa nubium
obumbratione tecti fluxerunt in fluctuatione nubium volitantium, et
descensu aquarum. Sinai a facie Dei Israel, hac una clausula omnia
praecedentia comprehendit. Sina motus est a facie Domini. Sina stillavit
aquis. Sina a facie Domini defluxit. Quod enim quasi generaliter propter
miraculi excellentiam praemiserat: terra mota est, coeli ac nubes
stillaverunt aquis, montes fluxerunt; ubi hoc totum adimpletum sit
specialiter subjungens determinat dicens: Sinai a facie Domini. Quod
autem ait: Montes fluxerunt, per hyperbolen dictum intelligi potest,
quasi nimio terrore liquefacti. Sed et quod ait, terra mota est, ad
perturbationem hominum habitantium in terra convenienter referri potest:
qui auditis tantis mirabilibus moti sunt atque turbati. Sequitur. In
diebus Sumgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae: et qui
ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios. Post antiqua
mirabilia ad nova miracula narranda accedit. Significat autem, quod
filii Israel ante tempora sua in tantum circumquaque hostium terrorem
arctabantur, ut semitae quiescerent nemine ambulante per eas: et si qui
forte per eas incedere cogebantur, non publica via, sed per calles
devios latenter eundo assultus hostium declinarent. Et hoc etiam in
diebus Samgar factum est; qui licet tantae fortitudinis esset, ut
sexcentos uno vomere sterneret, tamen eousque non potuit ut tantam ac
talem pacem in terra poneret, qualem modo Deus per hanc victoriam populo
suo dedit. Hic est quod sequitur. Cessaverunt fortes Israel, et
quieverunt, scilicet non valentes resistere inimicis. Donec surgeret
Debbora: surgeret dico mater in Israel. Ideo nova bella elegit Dominus,
per infirma fortia destruens, per feminam superbos hostes prosternens.
Et ut majus sit miraculum Dei, hoc non solum duce femina, sed et parva
manu pugnante factum est. Nam sequitur: Clypeus, et hasta si apparuerint
in quadraginta millibus Israel. Non erat in tot millibus, qui clypeum
Israel aut hastam levaverit contra inimicos, exceptis paucis, id est
decem millibus, qui pro salute populi sui periculo se dederunt, de
quibus subdit: Cor meum diligit principes Israel; ad quos rursum: Qui
propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Qui
ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in
via. Vos qui modo prostratis hostibus auxilio Dei, et in gloria estis,
et potestatem habetis et pacem, nolite oblivisci operum Domini quibus
haec collata sunt nobis. Loquimini ubi collisi sunt currus, et hostium
suffocatus est exercitus. Per nitentes asinos significat gloriam; per
sessionem in judicio, potestatem; per deambulationem in via, pacem. Ibi
ergo narrentur, justitiae Domini, quantum ad suffocationem hostium; et
clementia in fortes Israel, quantum ad liberationem suorum; Tunc
descendit populus Domini ad portas, qui prius timore hostium egredi non
audebat, prostratis hostibus non solum egrediebatur, sed etiam
dominabatur. Inde laetitia, et gratulatio quae sequitur: Surge, surge
Debbora, Dominus in fortibus dimicavit: ex Ephraim, sive in Ephraim,
delevit eos in Amalec, et post eum; sive (ut quidam rectius ex Hebraeo
interpretari putant) et post te in Benjamin in populos tuos, o Amalec.
Sensus hic est ad augmentum laetitiae praesentis, praeterita et futura
Dei mirabilia instantibus annumerat Dominus in fortibus dimicans ex
Ephraim. In fortibus ex Ephraim dimicavit Dominus; et per illos delevit
eos qui erant in Amalec. Sive in fortibus qui erant in Ephraim dimicavit
Dominus, et per illos delevit eos qui erant in Amalec, ut sit sensus:
Delevi eos qui erant in Amalec, sicut supra. Notat quomodo tempore
Moysi, Josue (qui erat ex Ephraim), dimicante per eum et in eo Domino,
Amalec superavit, et hoc de praeterito. De futuro autem subjungit,
significans quod adhuc Dominus per Saulem qui de Benjamin nasciturus
est, Amalec delebit, hoc est quod sequitur: Et post eum, id est Ephraim,
sive post te, o tu Ephraim, dimicavit Dominus in fortibus in Benjamin,
id est per fortes qui erunt in Benjamin per Saulem scilicet, qui
nascetur de Benjamin; dimicabit dico, in populos tuos, id est contra
populos tuos, o Amalec. Sequitur: De Machir principes descenderunt, et
de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum. Hoc ad praesentem
historiam spectat. Laudat enim illos, qui de Machir, sive de Zabulon,
sive de Issachar, pro populo suo discrimen belli subire non
dubitaverunt. E contrario arguit eos, qui se subtraxerunt, id est Ruben
et Gad, vel Galaad, et Dan, et Aser, et dignos irrisione pro sua
dissimulatione notat. Hoc est quod sequitur: Diviso contra se Ruben,
magnanimorum reperta est contentio. In Hebraeo sic habetur: Biflagoth
ruben gotholib helchiche lem ; id est divisiones Ruben magna calliditas
cordis. Quod sic intelligendum putant. Ex magna calliditate cordis
divisit se Ruben ab aliis, et terminos suos longe posuit a frequentia
bellorum in tali divisione ab utraque parte, ut undecunque sive hinc
sive illinc bella surgerent, ad eum secure quiescentem, non pondus
praelii, sed sibilus tantum levis famae perveniret. Unde subdit: Quare
habitas, scilicet, o tu Ruben, inter duos terminos; id est ut ad neutram
partem te teneas, et hoc ideo facis ut audias sibilos, id est levem
famam tantum, securus de longe; sibilos inquam gregum, id est castrorum
et exercituum, audias dico, et nihil facias, unde iterum ad irrisionem
ejus repetit: divisiones Ruben magna calliditas cordis. Si vero sic
legatur: Divisio contra se Ruben magnanimorum reperta contentio est. Hoc
modo intelligi potest. Cum Ruben esset divisus contra semetipsum, id est
cum dubitaret, et in semetipso variis cogitationibus, et contrariis
desideriis fluctuaret, et secum rixaretur utrum ad bellum pergeret
necne, atque in hac dubitatione moram faceret: magnanimi de Zabulon, et
Nephthalim, prompti ad contentionem, et certamen inventi sunt. Vel Ruben
diviso ab aliis, et recedente ne pergeret ad praelium, quod tamen contra
ipsum erat, id est contra honorem ejus: magnanimorum reperta contentio
est. Post ad alios quoque irrisionem convertit. Galaad, Dan, Aser. Isti
vacabant, sed Zabulon, et Nephthalim obtulerunt animas suas morti in
regione Romae [Merome]. Locum notat ubi pugnandum est. In Hebraeo
habetur: Romae Zachae quod interpretatur super altitudinem campi.
Significatur autem quod in campo ubi praeliatum est, inimicis superiores
facti sunt, ubi se dederunt discrimini. Sic itaque Romae non nomen loci
intelligendum est, sed altitudinem significat, in quo erravit
translatio. Stellae manentes in ordine, et cursu suo adversus Sisaram
pugnaverunt. Non ut mathematici putant per constellationis fatum victum
Sisaram scriptura affirmat, sed figurative coelestia ipsa ad ejus
oppresionem quasi intendisse dicit; quia Dominus coeli, ut vinceretur
sua providentia disposuit. Quemadmodum ergo in terra montes, sive
valles, sive quaelibet alia terrena arguuntur, vel laudantur, cum ab
hominibus in eis manentibus, et eis praesidentibus reprehensibile, sive
laudabile quid agitur, et ipsa haec loca fecisse dicuntur, quae ab
hominibus in eis facta sunt; sic, et stellae de coelo dicuntur fecisse,
quod eis praesidens in coelo Deus fecit. Stellae manentes in ordine suo
pugnaverunt. Intentionem et rationem ostendit in eo quod ait: Manentes
in ordine suo. Manent enim, ubi moram faciunt, et vehementer intendunt.
In ordine autem manent, ubi in eo quod agunt, rationem non deserunt.
Maledicite terrae Meroth [Meros seu Merotz], dixit angelus Domini. Vel
nuntius Dei ad me veniens dixit, vel ego ipsa angelus Dei existens dico
vobis ex parte ejus, ut maledicatis terrae Meroth. Nomen est regionis
vel hominis possessoris ejus a quo dicta est terra Meroth. Maledicite
habitatoribus ejus. Subdit causam: quia non venerunt ad auxilium Domini,
id est in adjutorium fortissimorum
|
|