CAPUT 8

(JUD. XI.) Locutus est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. Sermones dicit verba, quae facta fuerant inter ipsum, et principes Galaad de principatu suo. Haec locutus est coram Domino ad confirmationem pacti quod erat inter eos. Nisi forte melior es Balac filio Sophor, qui scilicet hoc repetis, quod magis juris illius esse videbatur; quoniam haec terra ejus fuit, quam illi abstulimus, concedente Deo nostro: quam sublatam tamen ille nunquam repetisse cognoscitur: nisi forte tu docere et monstrare potes, quod ipse unquam jurgatus sit pro repetenda terra ista contra Israel, aut pugnaverit contra eum; scilicet Israel omni illo tempore quando Israel habitavit in Hesebon, et vinculis ejus, etc., quod jam est per trecentos annos. Si tradideris in manus meas filios Amon, quicunque primus fuerit egressus, holocaustum offeram Domino. Ritum gentilium secutus humanum sanguinem vovit, sicut postea legimus regem Moab filium suum immolasse super muros. Hoc ergo contra legem, nisi forte occulto instinctu divino excusetur, ut recte ab Apostolo inter sanctos numeratus sit (Hebr. XI).