Auctor incertus

DE FILIA JEPHTHE


CAPUT 1

De filia Jephthe, quod eam pater in holocautoma obtulit Deo, quoniam in bello voverat, si vicisset, eum se in holocautoma oblaturum qui sibi de domo exiens primus occurrisset, quod cum vovisset, vicit, et occurrente sibi filia, quod voverat reddidit, solet esse magna et ad judicandum difficillima quaestio, quibusdam quid sibi hoc velit nosse cupientibus et pie quaerentibus, quibusdam vere qui Scripturis hic sanctis imperita impietate adversantur hoc maxime in crimen vocantibus quod legis et prophetarum Deum etiam humanis sacrificiis fuerit delectatus. Quorum calumniis sic primitus respondemus ut Deum legis et prophetarum, atque, ut expressius dicam, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob nec illa sacrificia delectaverint, ubi pecorum holocausta offerebantur, sed quod significativa fuerint et quaedam umbrae futurorum, eum res ipsas nobis quae his sacrificiis significabantur commendare voluisse. Fuisse autem etiam istam utilem causam cur illa mutarentur, nec modo non juberentur offerri, imo prohiberentur, ne vere secundum carnalem affectum talibus Deum delectari putaremus. Sed utrum etiam humanis sacrificiis significari futura opportuerit merito quaeritur. Neque mortes hominum quanquam mortuorum, in hac causa exhorrescere et formidare deberemus, si illi qui haec de se fieri gratanter acciperent in aeternam remunerationem commendarentur Deo. Sed, si hoc verum esset, hoc genus sacrificiorum Deo non displiceret. Displicere autem Deo satis evidenter eadem Scriptura testatur. Nam, cum omnia primogenita sibi dicari et sua esse voluerit atque praeceperit, redimi tantum a se voluit primogenita hominum, ne immolandos Deo crederent filios suos quos natos primitus suscepissent. Deinde hoc apertius ita loquitur, quod humana holocausta sic Deus improbet ut prohibeat detestans ea in aliis gentibus, et populo suo praecipiens ne audeat imitari. Attende, inquit, tibi ipsi: Ne sequaris gentes, postquam exterminatae fuerint a facie tua, ne exquiras deos eorum dicens: Quemadmodum faciunt gentes diis suis, faciam et ego. Non facies ita Domino Deo tuo. Abominamenta enim quae Dominus odit fecerunt diis suis quoniam et filios suos et filias comburunt igni. (Deut. XII).