CAPUT 10

Jam illud quod hi qui abjecerant Jephthe (erat enim Galaadites) conversi sunt ad eum, et quaesiverunt eum per quem liberarentur ab inimicis suis (ibid.), quam praeclara praefiguratione significat, quod qui adjecerunt Christum, ad eum rursus conversi in illo reperiunt salutem, sive illi intelligantur quos Petrus apostolus cum de ipso scelere arguisset, sicut in Actibus apostolorum legitur, et hortatus esset ut ad eum quem fuerant persecuti converterentur, compuncti sunt corde, et ab illo quam a se alienaverant desiderarunt salutem. Quid est autem liberari ab inimicis, nisi a peccatis? Sic autem illis ait: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi, et remittentur vobis peccata vestra (Act. II). Sive illa potius significetur quae in fine speratur novatio gentis Israel. Magis quippe id videtur apparere in eo quod dicitur: Et factum est post dies, quod utique post tempus significat, et per hoc significat non illud intelligendum quod recenti passione Domini factum est, sed postea futurum est. Quo videtur etiam id pertinere quod seniores Galaad venerunt ad Jephthe, ut per aetatem senilem posteriora et novissima tempora accipienda sint. Interpretatur autem Galaad abjiciens sive revelatio. Quorum utrumque satis huic rei congruit, quia primum Dominum Jesum Christum abjecerunt, eisque postea revelabitur. Quod vero contra filios Ammon dux quaerebatur Jephthe, quibus victis liberarentur qui eo duce adversus illos debellare cupiebant, quoniam interpretatur Ammon filius populi mei sive populus moeroris, profecto aut illi significantur inimici qui ex ipsa gente perseverantes in infidelitate praedicti sunt, aut omnino gehennae praedestinati, ubi erit fletus et stridor dentium, tanquam populo moeroris. Quanquam populus maeroris non inconvenienter et diabolus et angeli ejus intelligantur, sive quia aeternam miseriam eis quos decipiunt acquirunt, sive quia et ipsi aeternae miseriae deputati sunt. Eleganter sane ad exprimendam multo evidentius prophetiam Jephthe respondit senioribus Galaad: Nonne vos odio habuistis me, et ejecistis me de domo patris mei, et emisistis me a vobis? et quid est quod venistis quando tribulati estis? (Judic. XI.) Inde aliquid figuratum est in Joseph quem fratres vendentes abjecerunt, et, cum fame tribularentur, ad ejus opem misericordiamque converti sunt. Hic vero multo amplius elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui ejecerunt Jephthe ad eum venerunt; sed Galaad seniores pro universo illo populo supplicantes, sicut eadem gens dicitur Israel, sive in eis qui tunc fuerunt, Christumque reprobaverunt, sive in eis qui ad ejus opem postea reversi sunt. Populo enim dicitur inimico, sive in majoribus sive in posteris suis longa odia trahenti atque servanti, tandemque converso in eis qui tunc convertendi sunt: Nonne vos odio habuistis me et ejecistis me de domo patris mei? Hoc enim eis visum est qui persecuti sunt, quod ejecerunt Christum de domo David, in qua regni non erit finis (Luc. I).