|
Et dixerunt seniores Galaad ad Jephthe: Non sic modo venimus ad te (Jud.
XI), tanquam dicerent Judaie conversi ad Christum: Tunc venimus ut
persequeremur. Profitentur etiam adversus inimicos eum futurum sibi
caput. Respondet etiam ille qui eorum vicerit inimicos, quod erit eis in
principem, quod Gedeon noluit, cum id Israelitae voluissent. Respondit
quippe illis: Princeps vester Dominus erit (ibid.). Rex enim nomine
principis significatur quem nondum habebat gens illa tempore judicum.
Coeperunt autem habere Saulem, et deinde alios successores ejus qui in
libris Regum leguntur. Nam in Deuteronomio cum eis praecipitur qualem
debeant habere regem, si hoc eis placuerit, non ibi rex, sed princeps
appellatur sed quia iste Jephthe illum figurabat qui verus est Rex, quod
etiam in titulo scriptum fuit, qui cruci ejus affixus est, quem Pilatus
delere vel emendare ausus non est, ideo credendum est esse dictum: Ero
vobis in principem (ibid.). Illi autem dixerunt: Eris nobis in caput
(ibid.), quoniam caput viri Christus, et ipse est caput corporis
Ecclesiae. Denique postea quam eos liberavit Jephthe ab omnibus
inimicis, non eis factus est rex, ut intelligeremus illud quod dictum
est ad prophetiam potius pertinuisse de Christo, quam ad ipsum proprie
Jephthe, de quo Scriptura narrationem ita concludit: Et judicavit
Jephthe Israel sex annis, et mortuus est Jephthe Galaadites, et sepultus
in civitate sua Galaad (Judic. XII). Judicavit ergo Israel sicut caeteri
judices; non ibi regnavit ut princeps, sicut ii qui in regnorum volumine
continentur. Jam vero quod postea quam eis idem Jephthe constitutus est,
misit nuntios ad hostes primum pacis verba portantes, illud ostenditur
quod ait Apostolus, in quo Christus loquebatur: Si fieri potest, quod ex
vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII). Verba porro
ipsa quae mandavit Jephthe omnia pertractare, nimis longum est
festinantibus ad alia nobis. Videntur tamen mihi sic intelligenda
quantum attinet ad significationem futurorum, ut in eis advertatur
doctrina Christi. Admonet nos quemadmodum sit ambulandum, hoc est
vivendum inter eos qui non secundum propositum vocati sunt (Rom. VIII).
Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II). Jam vero quod cum esset
debellaturus inimicos, factus est super eum Spiritus Domini,
significatur Spiritus sanctus impertitus membris Christi. Quod autem
pertransiit Galaad et Manasse, et transiit speluncam Galaad ad trans
filios Ammon, proficientia significantur membra Christi ad victoriam de
inimicis reportandam. Galaad quippe interpretatur abjiciens, et Manasse
necessitas. Transcendendi sunt ergo a proficientibus abjicientes, id est
contemnentes, transeunda et necessitas, ne forte cum transierit qui
proficit cedat terrentibus. Transeunda etiam specula Galaad; quae Galaad
etiam revelatio interpretatur. Est autem specula altitudo ad aspiciendum
vel despiciendum, id est desuper aspiciendum. Specula itaque Galaad
congruenter mihi videtur significare superbiam revelationis. Unde dicit
Apostolus: Et in magnitudine revelationum ne extollar (II Cor. XII).
Ergo et ipsa transeunda est, id est non est in ea manendum, propter
cadendi periculum. His pertransitis, facile superantur inimici; quod
significat dicendo: Et ab specula Galaad transiit ad filios Ammon
(Judic. XII), de quibus inimicis jam supradictum est: Et vovit Jephthe
votum, et dixit: Si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea:
et erit quicunque exierit de januis domus meae obviam mihi, in
revertendo me a filiis Ammon in pace et erit, offeram eum holocaustoma
Domino (Judic. XI). Quemlibet in hoc loco cogitaverit Jephthe secundum
cogitationem humanam, non videtur unicam filiam cogitasse. Alioquin non
diceret cum illam cerneret occurrisse: Heu filia mi, impedisti me, in
offendiculum facta es in oculis meis (ibid.). Impedisti enim ita dictum
est, tanquam se ad hoc impeditum judicaverit ne illud quod cogitarat
impleret. Sed quem potuit cogitare primitus occurrentem, qui liberos
alios non habebat? An conjugem cogitavit: et ut hoc fieret Deus noluit,
et ut non relinqueret impunitum, ne quis deinceps id auderet, et ut
magna providentia ex hoc quoque ipso quod accidit sacramentum Ecclesiae
figuraret?
|
|