CAPUT 12

Ex utroque igitur prophetia coaptata est, ex eo quod vovens cogitavit, et ex eo quod nolenti contigit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est: Propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II). Sacramentum hoc magnum est, inquit Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Sed quia hujus Jephthe conjux virgo esse non potuit in eo quod filia potius occurrit, et inulta non remansit, prohibitum sacrificium, voventis audacia, et virginitas Ecclesiae figurata est. Nec abhorret a vero quod filiae nomine eadem significatur Ecclesia. Nam cujus alterius typum gerebat etiam illa mulier cui post tactam fimbriam suam sanatae, ait Dominus: Filia, fides tua salvam te fecit, vade in pace (Luc. VIII). Et certe, unde nullus ambigit, discipulos suos ipse sponsi filios appellavit, se apertissime judicans sponsum. Non possunt, inquit, jejunare filii sponsi quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX). Holocaustoma ergo erit Ecclesia, quam virginem castam B. Apostolus appellat, quando in resurrectione mortuorum fiet in universa quod scriptum est: Absorpta est mors in victoria (I Cos. XV). Tunc tradet regnum Deo et Patri. Quod regnum ipsa Ecclesia est, cujus figuram vovens ille gestabat. Sed quoniam tunc fiet cum completa fuerit sexta aetas saeculi, ideo sexaginta dierum ad deplorandam virginitatem dilatio postulata est. Ex omnibus quippe aetatibus Ecclesia congregatur. Quarum prima est ab Adam usque ad diluvium, secunda a diluvio usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta ab hac transmigratione usque ad Virginis partum, sexta inde usque in hujus saeculi finem. Per quas sex aetates tanquam per sexaginta dies flevit sancta virgo virginalia sua, quia licet virginalia, tamen fuerant peccata deflenda, propter quae universa ipsa virgo toto orbe diffusa quotidie dicit: Dimitte nobis debila nostra (Matth. VI). Eosdem autem sexaginta dies, duos menses maluit appellare, quantum existimo propter duos homines, unum per quem resurrectio mortuorum: propter quos etiam duo Testamenta dicuntur. Quod vero factum est in praecepto in Israel: Ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephthe Galaaditidem quaternos dies in anno (Judic. XII); non puto significare aliquid post impletum holocaustoma, quod erit in vita aeterna, sed praeterita tempora Ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo autem figurata est ejus universitas propter quatuor partes orbis, per quas longe lateque diffusa est: Ad historiae vero proprietatem non arbitror hoc decrevisse Israelitas, nisi quia intelligebat in ea re judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse depromptum, ne tale sacrificium deinceps ullus vovere auderet. Nam quare luctus et lamentatio decerneretur, si votum illud laetitiae fuit? Sic autem et illud quod populus Ephrem postea ab eodem Jephthe debellatus est, ad judicium Dei quod erit in fine referendum est, sicut ipse Dominus dicit: Eos qui noluerunt me regnare sibi, adducite huc et interficite coram me (Judic. XIII). Nec ibi quadraginta duo millia vacanti numero commemorati sunt. Sicut enim illi duo menses propter sexaginta dies senarium numerum sex aetatum significant, ita et ibi sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex aetates saeculi pertinet. Sexies etenim septem, quadraginta duo sunt. Nec frustra et ipse Jephthe sex annis populum judicavit (ibid.).