CAPUT 2

Quid evidentius ostendi potest his sanctae Scripturae testimoniis (ut alia hujuscemodi omittamus) quam Dominum a quo haec Scriptura humano generi attributa est, non solum non diligere, verum etiam odisse talia sacrificia in quibus homines immolantur? Illa plane diligit et coronat, cum quisque justus iniquitatem patiens usque ad mortem pro veritate decertat, vel ab inimicis, quos pro justitia offendit, occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est pro odio dilectionem. Talem dicit Dominus sanguinem justum a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII). Praecipue autem quod sanguinem fudit ipse pro nobis, et sacrificium seipsum obtulit Deo, sic utique obtulit, ut ab inimicis pro justitia occideretur. Hunc imitata multa martyrum millia usque ad mortem pro veritate certarunt, et ab inimicis saevientibus immolata sunt. De quibus dicit Scriptura: Tanquam aurum in fornace probavit eos, et sicut holocausti hostiam accepit illos (Sap. III). Unde et Apostolus dicit: Ego enim jam immolor (Philipp. II). Sed non sic Jephthe de filia fecit holocautoma Domino, sed sicut praeceptum fuerat pecora offerri, et prohibitum fuerat homines immolari. Magis hoc illi simile videtur quod fecit Abraham, quod Dominus specialiter fieri praecepit non generali lege. Ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandavit, imo etiam fieri prohibuit. Distat itaque hoc quod fecit Jephthe a facto Abrahae, quoniam ipse jussus obtulit filium, iste autem fecit quod et lege vetabatur et nullo speciali jubebatur imperio. Deinde non solum in sua lege postea, verum etiam tunc Dominus in ipso Abrahae filio, talibus sacrificiis quam non delectaretur ostendit, cum patrem cujus fidem jubendo probaverat, a filii tamen interfectione prohibuit, et arietem, quo sacrificium licite secundum veterum congruentiam temporibus consuetam compleretur, apposuit. Si autem hoc quempiam movet-quomodo pie crediderit Abraham Deum talibus sacrificiis delectari, si haec illicite offeruntur Deo; et ideo recte putant credidisse etiam Jephthe quod tale sacrificium Deo posset esse acceptum, primo consideret aliud esse ultro vovere, aliud jubenti obtemperare; non enim, si aliquid praeter morem in domo a Domino institutum servo jubetur, atque id laudabili obedientia facit. Ideo non est plectendus, si hoc sponte praesumpserit. Deinde habebat quod crederet Abraham ut propter divinum imperium non parceret filio, non credens Deum tales victimas libenter accipere, sed hoc eum propterea jussisse ut resuscitaret occisum, et huic aliquid tanquam Deus sapiens demonstraret. Nam hoc de illo etiam in Epistola legitur quae inscribitur ad Haebraeos, et fides ejus, quia hoc de Deo crediderit, quod posset filium ejus suscitare, laudatur (Hebr. XI). Iste vero, et Deo non jubente neque poscente, et contra legitimum ejus praeceptum ultro sacrificium vovit humanum. Sicut enim scriptum est: Et vovit Jephthe votum Domino et dixit: Si traditione tradideris mihi filios Ammon, quicunque exierit de januis domus meae, in obviam mihi, in revertendo me a filiis Ammon in pace, offeram eum holocautoma Domino (Judic. XI).