|
Non utique his verbis pecus aliquod vovit quod secundum legem
holocautoma posset offerre, Neque enim est aut fuit consuetudinis ut
redeuntibus cum victoria de bello ducibus pecora occurrerent. Quantum
autem attinet ad muta animalia, canes solent dominis blando famulatu
alludentes currere obviam; de quibus ille in suo voto cogitare non
posset, ne in injuria Dei aliquid non solum illicitum verum etiam
contemptibile et secundum legem immundum vovisse videretur. Nec ait,
Quodcunque exierit de januis domus meae obviam mihi, offeram illud
holocautoma, sed ait: Quicunque exierit obviam mihi, offeram eum. Ubi
procul dubio nihil aliud quam hominem cogitavit; non tamen fortasse
unicam filiam, quanquam illam in tanta paterna gloria quis posset
anteire, nisi forte uxor? Nam quod non dixit, quaecunque, sed quicunque
exierit de januis domus meae (ibid.), solet Scriptura pro quolibet sexu
masculinum genus ponere, sicut de Abraham dictum est, surgens a mortuo
(Gen. XXIII), cum ejus uxor mortua fuisset. Quia ergo de hoc voto atque
facto nihil videtur Scriptura judicasse, sicut de Abraham, quando filium
jussus obtulit, apertissime judicavit, sed tantummodo scriptum
reliquisse legentibus judicandum, quemadmodum de facto Judae filii Jacob
quando ad nurum quidem nescius intravit, verum quantum in ipso fuit
fornicatus fuit quia meretricem putavit, neque approbavit, hoc Scriptura
neque reprobavit, sed justitia et Dei lege consulta existimandum
pensandumque dimisit. Quia ergo de isto Jephthe facto in neutram partem
sententiam Scriptura Dei protulit, ut noster sensus in judicando
exerceretur, possemus jam dicere Deo displicuisse tale votum et ad illam
perductum fuisse vindictam ut potissimum filia unica occurreret. Quod si
sperasset atque voluisset, non continuo, ut eam vidit, scidisset
vestimenta sua atque dixisset: Heu me, filia! impedisti me; in
offendiculum facta es in oculis meis (Judic. XI). Deinde quod sexaginta
dierum tam longa dilatione data filiae suae, Dominus eum ab unicae
charissimaeque nece non prohibuerit, sicut prohibuit Abraham, donec
perficiendo quod voverat seipsum percuteret orbitate gravissima, Deum
autem nequaquam hominis immolatione placaret. Et ideo hujuscemodi patri
poenam fuisse retributam, ne impunitum talis voti relinqueretur
exemplum, neve magnum aliquid se vovere Deo putarent homines cum
victimas humanas voverent, et (quod est horribilius) filiorum, aut non
vera sed potius simulata eadem vota essent, cum velut exemplo Abrahae
sperarent qui vovissent, Deum prohibiturum talia vota compleri.
|
|