CAPUT 4

Possemus, inquam, hoc dicere nisi ab ista sententia duo nos praecipue divinarum Scripturarum testimonia revocarent, ut hanc rem gestam in libris, tantae auctoritatis memoriae commendatam diligentius (quantum Dominus adjuvat) et cautius perscrutemur, ne in ullam partem judicium temerarium proferamus. Unum, quod in Epistola ad Hebraeos iste Jephthe inter tales commemoratur, ut eum culpare vereamur: Ubi scriptum est. Et quid adhuc dicam: deficiet enim me tempus enarrandi: de Gedeon, Barach, Samson, Jephthe et David et Samuel et prophetis, qui per fidem devicerunt regna, operantes justitiam, consecuti sunt promissiones (Hebr. II). Alterum, quod ubi de illo ista narrantur, quod tale voverit et impleverit votum, praemisit Scriptura dicens: Et factus est super Jephthe Spiritus Domini et circuiens Galaad et Manasse, transiit speculam Galaad; et de specula Galaad trans filios Ammon, et vovit Jephthe votum Domino (Judic. II), et caetera ad ipsum votum pertinentia, ut omnia quae deinceps facta sunt tanquam opera spiritus Domini qui super eum factus est intelligenda videantur. Ista testimonia nos compellunt quaerere potius cur factum sit, quam facile improbare cur factum sit. Sed primo illud ad quod ex Epistola quae ad Hebraeos est cum memoravi, inter illos laudabiles viros, qui ibidem commemorantur non solum est Jephthe, verum etiam Gedeon, de quo similiter Scriptura dicit: Spiritus Domini confortavit Gedeon (Judic. IV), et tamen ejus factum quod de illo operatus est ephod, et fornicatus est post illud omnis Israel: et factum est domui Gedeon in scandalum, non solum laudare non possumus, verum etiam quia Scriptura hinc apertissime indicavit reprobare minime dubitamus. Nec tamen ex hoc ulla fit injuria Spiritui Domini, qui eum confortavit ut hostes populi ejus tanta facilitate superaret.