|
Cur ergo inter eos commemoratur qui per fidem vicerunt regna, operati
sunt justitiam (Hebr. XI), nisi quia sancta Scriptura quorum fidem atque
justitiam veraciter laudat, non hinc impeditur eorum etiam peccata (si
qua novit, et oportere judicat) notare veraciter. Nam et in eo quod idem
Gedeon signum petens tentavit in vellere, nescio utrum non fuerit
transgressus praeceptum quo sriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum
(Matth. IV). Verumetiam in ejus tentatione Dominus quod praenuntiare
volebat ostendit, in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque
sicca, figurare primum populum Israel ubi erant sancti selecti tanquam
pluvia spirituali, et postea compluta area sicco vellere figurare
Ecclesiam toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in
velamine, sed in aperto, coelestem gratiam, illo priore populo velut ab
ejusdem gratiae rore siccato atque alienato. Nec tamen frustra inter
fideles et operantes justitiam, propter bonam fidelemque vitam in qua
eum credendum est esse defunctum, tale in Epistola ad Hebraeos meruit
testimonium. Utrum autem quia postea quam dictum est, factus est super
Jephthe Spiritus Domini, ea secuta sunt ut votum illud voveret, et quod
voverat redderet, Spiritui Domini omnia deputanda sint, ut perinde
habeatur hoc sacrificium, tanquam id Dominus sicut Abrahae fieri
jusserit, non facile dixerim, cum utique de Gedeon possit haec afferri
differentia, quia post peccatum quod fecit, quando fecit ephod, nulla
est ejus commemorata prosperitas, postea vero quam Jephthe votum vovit,
illa est insignis ejus victoria consecuta, propter quam adipiscendam
voverat, et qua adepta, quod voverat solvit. Rursus enim considerandum
est quod Gedeon etsi non postea quam fecit ephod, tamen postea quam
tentavit Dominum (quod utique est peccatum) magnas strages hostibus
caesis atque superatis fecit, ac populo salutem acquisivit. Sic enim
scriptum est: Non irascatur indignatio tua in me; et tentabo adhuc semel
in vellere (Judic. VI). Iram quippe Dei metuebat, quia noverat se
tentando peccare, quod Deus in lege sua manifestissime prohibet. Hoc
tamen ejus peccatum et mirabilis signi evidentia et magna victoriae
prosperitas liberationisque populi consecuta est. Jam enim Deus
statuerat afflicto populo subvenire, atque hujus ducis quem ad hoc opus
assumpserat utebatur animo non solum fideli et pio, verumetiam sub
deficiente et delinquente, et ad praenuntianda quae volebat, et ad
complenda quae dixerat.
|
|