|
Non enim per istos tantum qui etiamsi peccaveverunt inter justos tamen
narrantur, sed etiam per ipsum Saulem, omni modo reprobatum, multa Deus
populo suo praestitit: in quem insilivit etiam Spiritus Domini et
prophetavit (I Reg. X); non cum juste ageret, sed cum in virum sanctum
David innocentemque saeviret. Agit enim Spiritus Domini et per bonos et
per malos, et per scientes et nescientes, quod agendum novit et statuit;
qui etiam per Caipham acerrimum Domini persecutorem (nescientem quid
dixerit) insignem protulerit prophetiam, quod oporteret Christum mori
pro gente (Joan. XI). Quis enim egit, nisi Spiritus Domini, curans
pronuntiare ventura, ut judici Gedeon, volenti tentare Dominum et non
credenti quod fuerat ei per manum ejus de salute populi locutus, hoc
potissimum de vellere compluto postmodum sicco, et de area primum sicca
postea rigata, veniret in mentem, ut subdeficienti a fide infirmitati
ejus delictoque deputetur. Quod vero etiam tali ejus animo ad hoc quod
generi humano significari oportebat, usus est Deus ad ejus intelligatur
misericordiam et mirabilem providentiam pertinere. Si quis autem dicit
scientem omnia fecisse et dixisse Gedeon, ex revelatione prophetica, ut
per eum talia signa monstrarentur, nec defecisse a fide, et quod ei
promiserat Dominus credidisse, sed auctione prophetica in vellere
voluisse tentare, atque ita illius tentationem fuisse inculpabilem,
sicut dolum Jacob, et illud quod Domino ait: Non irascatur indignatio
tua in me, non ideo dixisse quod iram ejus timeret, sed quod eum
confideret non irasci, cum ea faceret quae Spiritu ejus dictante
facienda esse tanquam propheta sciret, audiendus videatur, dummodo illud
quod de facto ephod Scriptura ipsa culpavit, quodlibet significet, non
audeat excusare a peccato. Nam et illud quod trecenti viri ad signum
crucis ipso numero pertinentes, hydrias fictiles acceperunt, eisque
ardentes faculas incluserumt, quibus hydriis fractis repente lumina
numerose micantia tantam hostium mutitudinem terruerunt, tanquam ex suo
arbitrio videtur fecisse Gedeon. Non enim Scriptura dicit Dominum
admonuisse ut hoc faceret, et tamen tam grande signum quis ejus animo
atque consilio faciendum, nisi Dominus inspiravit qui praefiguravit
sanctos suos thesaurum evangelici luminis in vasis fictilibus habituros?
Unde dicit Apostolus: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II
Cor. IV). Quibus in passionibus martyrii tanquam vasculis fractis, major
eorum gloriae fulgor emicuit, quae impios evangelicae praedicationis
inimicos inopinata illis Christi claritate superavit.
|
|