CAPUT 7

Seu ergo per scientes seu per nescientes, praedicationem praefigurationemque futurorum Spiritus Domini propheticis temporibus operatus est, non ideo peccata eorum dicendum est non fuisse peccata, quia et Deus, qui et malis nostris bene uti novit, etiam ipsis eorum peccatis usus est ad significanda quae voluit. Proinde, si propterea peccatum non fuit, sive cujuslibet necis humanae, sive etiam parricidale sacrificium vel vovere vel reddere: quia magnum aliquid et spirituale significavit, frustra Deus temporalia prohibuit, et se odisse testatus est, quoniam et illa quae fieri jussit, utique ad aliquam significationem rerum spiritualium magnarumque referuntur. Cui ergo illa prohiberet, quandoquidem poterant propter eamdem earumdem rerum significationem, propter quam et ista licite fiebant, nihilominus licite fieri, nisi nec tale aliquid significantia, quale expedit credere, humana Deo sacrificia placuerunt, quando non pro justitia quisque ab inimicis, quia recte vivere voluit, vel peccare noluit interimitur, sed homo ab homine tanquam electa hostia more pecoris immolatur? Quid si (ait aliquis) quoniam pecorum victimae jam eo ipso quo fuerant usitatae, quamvis et ipsa ea recte intelligentibus ad significationem spiritualium referuntur, minus tamen faciebant intentos ad magnum sacramentum Christi et Ecclesiae requirendum; propterea Deus re insigni et inopinata volens quasi dormientes hominum animos excitare, eo magis quo talia sibi sacrificia offerri vetuerat, curavit sibi ejusmodi aliquid offerendum ut ipsa admiratio magnam gigneret quaestionem, et magna quaestio ad perscrutandum magnum mysterium studium piae mentis erigeret: pie vero perscrutans mens hominis altitudinem prophetiae, velut hamo piscem Dominum Christum de profundo Scripturarum levaret.