CAPUT 8

Huic nos rationi et considerationi non obsistimus, sed alia est quaestio de animo voventis, alia de providentia Dei qualicunque animo ejus bene utentis. Quamobrem si Spiritus Domini qui factus est super Jephthe, ut hoc voveret omnino praecepit (quod quidem Scriptura non aperuit) tamen si hoc ille praecipit cujus non licet jussa contemnere, non solum insipientia culpanda non est, verum etiam obedientia laudanda est. Hoc enim si se homo interimat (quod utique humana voluntate atque consilio facere nefas est) profecto intelligendum est obedienter fieri potius quam sceleste, si divinitus jussum est. De qua quaestione in libro I De civitate Dei satis disputatum est. Si autem Jephthe humanum secutus errorem, humanum sacrificium vovendum putavit, ejus quidem peccatum de unica filia jure punitum est; quod etiam ipse verbis suis satis videtur ostendere ubi ait: Heu me, filia! impedisti me, in offendiculum facta es tu in oculis meis (Judic. XI); discissis etiam vestimentis suis. Verumtamen etiam hic ejus error habet aliquam laudem fidei, qua Deum timuit, ut quod voverat redderet. Nec divini in se judicii sententiam declinavit; sive sperans Deum prohibiturum, sicut fecit Abrahae, sive ejus voluntatem etiam non prohibentis intellectam facere potius quam contemnere statuens. Quanquam et hic merito quaeri potest utrum verius intelligitur hoc Deum nolle fieri, et in eo potius Deo si non fieret obediretur, quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio, et in legitima prohibitione monstraverat. Verumtamen si propterea Jephthe non faceret, sibi potius in unica pepercisse, quam Dei voluntatem secutus esse videretur. Magis ergo intellexit in eo quod sibi filia occurrit, ultorem Deum, justaeque poenae se fideliter subdidit, timens saeviorem tanquam de tergiversatione vindictam. Credebat enim bonae et virginis animam filiae bene recipi, quod non seipsam voverat immolandam, sed voto et voluntati non restiterat patris, et Dei fuerat secuta judicium. Mors enim sicut nec sibi a quoquam nec cuiquam sponte inferenda est, ita, Deo jubente, recusanda non est, cujus constitutione quocunque tempore subeunda est. Nec quisquis eam perpeti detractat, ut omnino evitetur, sed tantummodo ut differatur laborat.