|
Nunc jam quid Spiritus Domini, sive per nescientem Jephthe, sive per
scientem, sive per ejus imprudentiam, sive per prudentiam, sive per
obedientiam, sive per offensionem, sive per fidem in hac re gesta
praefiguraverit, quantum Deus adjuvat, requiramus breviter et pandamus.
Admonet enim nos et urget quodammodo iste sacrarum Scripturarum locus,
cogitare quemdam potentem virtute; talis enim dicitur Jephthe, quod
nomen interpretatur aperiens. Dominus autem Christus, sicut indicat
Evangelium, discipulis suis aperuit sensum ut intelligerent Scripturas
(Luc. XXIV). Hunc Jephthe fratres ejus reprobaverunt, et de paterna domo
expulerunt, objicientes ei quod esset filius fornicariae, tanquam ipsi
essent de uxore legitima nati. Hoc etiam egerunt adversus Dominum
principes sacerdotum et Scribae et Pharisaei, qui de legis observatione
gloriari videbantur, tanquam ille solveret legem, et ideo veluti non
esset legitimus filius. Et quoniam de sancta quidem Virgine corpus
assumpserat, quod fidelibus notum est, tamen ejus mater, quantum ad
gentem pertinet, etiam illa Judaica Synagoga dici potest. Revolvat qui
voluerit propheticos libros, et videat quoties et quanta verbi
severitate atque indignatione Domini illa gens velut impudica mulier de
suis fornicationibus arguatur. Unde est etiam illud in hoc libro
recentissimum, vel cum post Ephod quod fecit Gedeon, omnis Israel
legitur fornicatus, vel quod abierunt post deos gentium quibus erant
circumdati. Unde in illos divina ira commota est, ut per annos octodecim
contererentur a filiis Ammon. Sed nunquid non ex eadem gente Israel
etiam illi nati erant sacerdotes et Scribae et Pharisaei, quos in eis
diximus praefiguratos, qui Jephthe tanquam isti Dominum Christum veluti
non legitimum filium persecuti expulerunt? Sed in eo similitudo
adumbrata est, quod isti, ut dixi, veluti legis observatores cum qui
contra praecepta legis facere videbatur tanquam legitimi non legitimum
vere sibi visi sunt ejecisse. Secundum hoc enim plebs illa dicta est
fornicari, quod legis praecepta non servans tanquam viro non exhibeat
fidem. Sic autem scriptum est de Jephthe: Et creverunt filii uxoris et
ejecerunt Jephthe (Judic. XI). Verbum quod positum est creverunt,
significat in figura praevaluerunt. Quod in Judaeis impletum est, qui
praevaluerunt infirmitati Christi, quia ita voluit ut ab eis quae
oportebat in passione perferret. Sicut hoc idem significans Jacob
praevaluit angelo cum quo, ut ipsum portenderet, luctabatur. Dixerunt
ergo ad Jephte: Non haereditabis in domo patris nostri quoniam filius
mulieris fornicariae es tu (ibid.). Tanquam dicerent quod Evangelium
loquitur: Non est iste homo a Deo qui sic solvit Sabbatum (Joan. IX). Se
autem jactantes velut legitimos filios, Domino dixerunt: Nos ex
fornicatione non sumus nati; unum Patrem habemus Deum (Joan. VIII). Et
fugit Jephthe a facie fratrum suorum et habitavit in terra Thob (Judic.
XI). Fugit, quoniam se quantus esset abscondit. Si enim cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Fugit, quoniam
morientis infirmitatem viderunt, virtutem autem resurgentis non
viderunt. Habitavit autem in terra bona, vel ut expressius dicamus,
opima. Quod enim Graece agathon [[sba][g][a][th][oac][n]] dicitur, hoc
Latine opimum dicitur. Id autem interpretatur Thob, ubi mihi
intelligenda videtur ejus a mortuis resurrectio. Nam quae terra magis
opima quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis
indutum? Quod autem dicitur de Jephthe, quod posteaquam fugiens a facie
fratrum suorum habitavit in terra Thob, colligebantur ad eum viri
latrones, et ambulabant cum ipso (Judic. XI). Quanquam et ante passionem
objectum fuerit Domino, quod cum publicanis et peccatoribus manducaret,
quando respondit non esse necessarium sanis medicum sed aegrotis; et
inter iniquos deputatus est, quando inter latrones crucifixus est, et
unum ex eis de cruce in paradisum transtulit, tamen posteaquam
resurrexit et esse coepit secundum id quod supra exposuimus in terra
Thob, collecti sunt ad illum scelerati homines propter remissionem
peccatorum, qui cum illo ambulabant, quia secundum ejus praeceptum
vivebant. Neque hoc fieri desinit usque nunc et deinceps, quousque ad
eum confugient mali ut justificet impios, quoniam ad eum convertantur,
et discant iniqui vias ejus.
|
|