|
(JOEL. I.)
Verbum Domini,
quod factum est
ad Joel filium Phatuel.
HISTORICE. In verbo tria attenduntur: strepitus, forma, intellectus.
Strepitus persecutionis, forma vocis, intellectus dictionis. Percussio
ad vindictam, vox ad laetitiam, dictio refertur ad gratiam. Siquidem
vindicta percutit, vox consolatur, dictio erudit. Erudit filium,
consolatur mercenarium: erudit filium avide doctrinam patris sitientem;
consolatur mercenarium sub judicio anxie laborantem. Filium erudit
gratia obedientiae, mercenarium consolatur merces justitiae, servum
affligit poena malitiae. Strepitus ad poenam, vox ad praemium,
intellectus ad gratiam refertur. Haec igitur tria considerantur in
verbo, quod factum est ad Joel: quia in exitu sequentis prophetiae, et
inimicorum ultio, et populi afflicti consolatio, et electorum
praedicitur eruditio. Strepitus igitur soni ad adversarium: forma vocis
ad populum afflictum: intellectus verbi ad mentem fit propheticam, et
electorum chorum. Quia unde adversarius affligitur, inde populus
consolatur: quod mens electorum intelligens in Domino gloriatur.
Strepitus igitur fit ad carnales, forma dirigitur ad animales,
intellectus ad spirituales. Hoc autem verbum Domini est. In Domino
quoque tria considerantur: ultio, zelus, retributio. Ultio culpae, zelus
disciplinae, praemium obedientiae. Vivus igitur sermo Dei, et efficax,
et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV). Penetrabilis; quia
destruit malitiam; vivus quia reducit ad gratiam; efficax, quia perducit
ad gloriam. Penetrabilis est judicio, vivus facto, efficax promisso.
Penetrabilis, quia judicium absconditur. Vivus, quia factum ejus
fructificatur. Efficax, quia promissum ejus non inficiatur.
Penetrabilis, quia destruit fortiter; vivus, quia vivificat potenter;
efficax, quia reddit efficaciter. Hoc est verbum Domini, quod factum est
ad Joel filium Phatuel.
|
|