|
Leo diabolus, et dentes ejus animi pravi motus; molares, consensus;
catuli, actus; terra, est anima: ipsa quoque ficus per dulcedinem
supernae contemplationis. Vel terra est per humilitatem poenitentiae,
vinea per subtilitatem intelligentiae, ficus per suavitatem eminentis
gratiae. Vel terra est per rigorem abstinentiae, vinea per fervorem
justitiae, ficus per dulcedinem coelestis sapientiae. Sed hanc gens
praefata decorticavit, nudavit, projecit. Decorticavit actu, nudavit
sensu, projecit affectu. Actu probitatis, sensu honestatis, affectu
bonitatis. Vel actu justitiae, sensu continentiae, affectu
misericordiae. Rami sunt animae desideria, per quae extenditur usque ad
opera: qui albi facti sunt, quando nativum virtutis colorem non
amittunt.
|
|