|
Sequitur:
Et Dominus de Sion rugiet,
et de Hierusalem dabit vocem suam,
et movebuntur coeli et terra.
Et Dominus spes populi sui
et fortitudo filiorum Israel.
Et scietis, quia ego Dominus vester, etc.
Coeptam sequamur ultionem, et de ultimo adventu explanationem. Cum
solis, et lunae, cunctarumque stellarum splendor tenebris fuerit
commutatus, Dominus de Sion instar leonis rugiet, sive clamabit, et tam
excelsa vox ejus erit, atque terribilis, ut coelorum cardines et
terrarum fundamenta quatiantur. Cumque tam severus in eos fuerit qui
puniendi sunt, erit tamen clemens erga populum suum, et dabit eis
fortitudinem, qui appellantur filii Israel, mente scilicet Deum
videntes: qui non per pravas vias ambulaverunt, sed gradientes in via
Christi omnia recta fecerunt. Tunc scient et ii, qui punientur in
gehenna, et illi, qui assumentur in gloria, quod Dominus habitet in
specula sua Sion, et in Christo monte sancto suo: scilicet in eo, qui se
praeparaverat habitaculum dignum Deo.
|
|