CAPUT 101

Si vero de primo legatur adventu, facilis et idonea erit explanatio, ita. Non mirum, si in humilitate judicii per virtutem verbi, et discretionem fidei, gentes se subdant Filio Dei, qui vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV). Vivus, quia non mutatur: efficax, quia non deficit: penetrabilis, quia non fallitur. Non mutatur in promisso: non deficit in facto: non fallitur in judicio. Promissio ejus oblivione non moritur, operatio ejus difficultate non vincitur: judicium ejus ambiguitate non fallitur. Veraciter promittit, fortiter facit, subtiliter discernit. Vivus est, ut credas: efficax, ut speres: penetrabilis, ut timeas. Vivus est in praeceptis et prohibitionibus: efficax in promissis et comminationibus: penetrabilis in judiciis et damnationibus. Quia igitur vivus est sermo Dei, credendum est eum vera promittere: quia efficax, credendum est eum promissa perficere: quia penetrabilis est et falli non potest, eum offendisse lugendum est, et de caetero offendere cavendum est. In sermone isto consideranda sunt tria: Sonus, vox, intelligentia. In sono, strepitus, in voce, sensus, in intelligentia, perfectio intellectus. Strepitus ad comminationem: vox ad consolationem: intelligentia ad scientiae spectat perfectionem. Strepitus igitur ad cruciatum poenitentiae, vox ad gratiam veniae, intelligentia ad claritatem gloriae. Et hoc est quod dicit: Dominus de Sion rugiet, etc. Domini rugitus sermonis est strepitus. Unde haec tria: rugitus, vox, scientia. Rugitus fit comminatione, vox consolatione, scientia contemplatione. Comminando trahit ad poenitentiam, consolando revocat ad gratiam, contemplando sublimat ad gloriam. Per rugitum terra movetur ad poenitentiam, per vocem coeli moventur ad gratiam, per intelligentiam cognoscimus te unum solum, et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Et hoc est quod dicitur: Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in monte sancto meo.