|
Si vero de adventu Christi in mentem praesens prophetia intelligatur,
haec erit summa tropologiae. In vallem judicii eundum est, ibi salutis
causa, poenitentiae forma, justitiae norma quaerenda est. Ibi perimitur
hostis, liberatur civis, sublimatur erectus, perficitur sublimatus. Tria
quidem sunt judicia: proprium scilicet, humanum, et divinum. Proprium
fit de compunctione cordis et humana poenitentia: humanum publica
disciplina, divinum abscondita manifestans et occulta. Per proprium
perimitur hostis, et civis liberatur. Per humanum politur et sublimatur.
Per divinum ad unguem perficitur. Unumquodque horum judiciorum merito in
valle dicitur situm, quia unumquodque mentem deprimit, et humiliat,
unumquodque cor hominis metu concutit, et varie cruciat. Primum mentem
humiliat terrore gehennae, secundum animum deprimit pondere disciplinae,
tertium animam sternit amore justitiae. In primo igitur judicio fit
victoria gentium et mors robustorum, in secundo ubertas torcularium et
gratia donorum, in tertio spes populi et fortitudo filiorum. Juxta
vallem judicii dicitur esse dies Domini. Dies Domini dies est
poenitentiae, dies disciplinae, dies gloriae. Juxta primam vallem dies
est poenitentiae, juxta secundam dies disciplinae, juxta tertiam dies
gloriae. Hinc Psalmographus: Annuntiate de die in diem salutare ejus
(Psal. XCV). De die scilicet poenitentiae, diem disciplinae: de die
disciplinae, diem gloriae. Et hoc est quod dicitur: Et scietis quia ego
Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo.
|
|