|
Sequitur:
Et erit Hierusalem sancta,
et alieni non transibunt per eam amplius.
Et erit in die illa:
stillabunt montes dulcedinem,
et colles fluent lacte.
Et per omnes rivos Juda ibunt aquae:
et fons de domo Domini egredietur,
et irrigabit torrentem spinarum.
Haec Judaei et nostri judaizantes ad mille annorum fabulas referunt:
quando putant Christum habitaturum Sion: et in Hierusalem auream, atque
gemmatam sanctorum populos congregandos: ut qui in isto saeculo oppressi
sunt ab universis gentibus, in hoc eodem cunctis imperent nationibus.
Haec Judaeorum fabula somniat: dum nobis veritas longe alia ministrat.
Hierusalem significat hujus temporis Ecclesiam: significat quoque
fidelem animam: etiam illam, quae sursum est libera, matrem nostram
(Gal. IV).
De triplici adventu potest littera accipi, et de unoquoque competenter
quod dicitur intelligi. Post missionem namque Paracliti, post
praedicationem apostolorum, post conversionem gentium in valle judicii,
per discretionem fidei, fit Hierusalem sancta: et alieni non transibunt
per eam amplius. Alieni dicuntur idololatrae, haeretici, schismatici.
Qui omnes in exordio primitivae Ecclesiae ad eam impugnandam venerunt
unanimiter, sed per eam non transierunt, quia licet impugnare nitantur
ipsius fidei castitatem, nullatenus tamen rumpere possunt unitatem, nec
violare charitatem. Venerunt quidem rationibus armati phantasmaticis,
argumentis sophisticis: sed transire nequiverunt, repulsi veritate
verbi, superati ratione judicii, prostrati testimoniis Scripturarum, et
calore fidei. Venerunt quidem parati congredi, sed non transierunt,
coacti regredi. Ex ipso vero nomine sanctitatis, virtus ejus multiplex
ostenditur, et species sanctitatis. Quod sanctum dicitur Latine,
[sbaac][g][i][o][sf], id est agios dicitur Graece. Agios nomen est
compositum ex [a] et [g][eeti], id est gi Gi, dicitur terra, a sine.
Unde et illud sanctum dicitur, quod sine terra fit, et a terra elevatur.
Sancti erant, de quibus scriptum est: Nostra conversatio in coelis est
(Philipp. III). Sancti quoque et illi erant, de quibus dicitur: Inter
quos lucetis velut luminaria in mundo: verbum vitae continentes
(Philipp. II). Est ergo Hierusalem sancta in sacramentis, in praeceptis,
in judiciis, in consiliis, in promissis. Sacramenta siquidem ejus sunt
sine faece, praecepta sine mole, judicia sine lite, consilia sine zelo,
promissa sine fuco fallaciae, sine zelo invidiae, sine lite
controversiae, sine mole angariae, sine faece concupiscentiae. Est
igitur sancta, cujus est contemplativus intellectus, coelestis affectus,
spiritalis sensus, angelicus actus. Unde Joannes in Apocalypsi: Vidi,
inquit, civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de coelo,
ornatam tanquam sponsam viro suo (Apoc. XXI).
|
|