|
Sequitur:
Aegyptus in desolatione erit:
et Idumaea in desertum perditionis:
pro eo quod inique in filios Judaei egerint,
et sanguinem innocentem
effuderint in terra sua.
Et Judaea in aeternum habitabitur;
et Hierusalem in generationem et generationem.
Nihil in terra fit sine causa: nec immerito Dominus super unam civitatem
pluit nec ab re incomplutam relinquit. Ecce enim aliter Aegyptus et
Idumaea pro causis subjunctis desolatae manent; Judaea et Hierusalem pro
eo quod innocenter, continenter, obedienter vixerunt, in aeternum
habitantur, et gaudent. Aegyptus, est pars populi gentilis reprobati, et
caecati per ignorantiam. Idumaea, pars Judaici populi reprobati, et
deserti a Deo per pravam et immundam concupiscentiam. Judaea, est uxor
Agni, sponsa Christi, confitens suam ignorantiam, compungens, et
atterens se propter inordinatam concupiscentiam. Confitens sibi tenebras
ignorantiae, sordes concupiscentiae, horrorem malitiae. Confitens Deo
gratiam veniae, puritatem innocentiae, sublimitatem gloriae.
|
|