|
Sequitur:
Et mundabo sanguinem eorum,
quem non mundaverant
[quem non mundaveram];
et Dominus commorabitur in Sion.
Hic latenter subintroducitur per adventum Christi remedium gratiae
contra naufragium originalis peccati. Sanguis enim iste, peccatum
scilicet originale, nullatenus cujuspiam justitia, vel virtute mundari
vel deleri poterat, nisi Agni immaculati sanguine, qui peccatum non
noverat. Unde Apostolus: Sine sanguinis effusione non fit remissio
(Hebr. IX). Item idem: Talis enim decebat ut nobis esset pontifex,
sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior
coelis factus (Hebr. VII). Et hoc est, quod in praesenti Dominus per
prophetam dicit: Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaverant, hoc
est, quem mundare non potuerant. Et tunc Dominus commorabitur in Sion.
Tunc scilicet, quando omnia subjicientur ei, et ipse subjiciet regnum
Deo, et Patri. Tunc in specula commorabitur, quia ejus visio ad gloriam
electis ministrabitur. Tunc erit omnia in omnibus (I Cor. XV), vita,
virtus, panis, potus, forma, salus, lux, fons vitae, dux, lex, medicina.
Sic erit omnia in omnibus, juxta illud: Satiabor cum apparuerit gloria
tua (Psal. XVI). Hinc est illud: Haec est, inquit, vita aeterna, ut
cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan.
XVII). Hinc est illud sapientis:
Te cernere finis,
Principium, vector, dux, semita, terminus idem.
Haec de adventu Christi in carnem, nunc de adventu ejus ad judicium
dicamus.
|
|