CAPUT 109

Et Hierusalem erit sancta,
et alieni non transibunt
per eam amplius.

Post datam sane judicii sententiam, post divortium electorum a reprobis, coetus sanctorum angelicis inseretur choris; et tunc Hierusalem uxor Agni elevabitur a terrenis: Tunc absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum; et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor; sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). Non erit, inquam, amplius clamor suggestionis, dolor tentationis, luctus compunctionis; quoniam priora transierunt. Quae sunt priora? Serpentis suggestio, mulieris delectatio, viri consensio. Sed transiit suggestio, data impassibilitate; delectatio, perfecta charitate; consensio, plena felicitate. Hinc Isaias: Consurge, inquit, consurge, induere fortitudine tua Sion; induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti, quia non adjiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus (Isa. LII).