CAPUT 11

Sequitur:

Plange quasi virgo accincta sacco
super virum pubertatis tuae.
Periit sacrificium,
et libatio de domo Domini.
Luxerunt sacerdotes ministri Domini.
Depopulata est regio.
Luxit humus,
quoniam devastatum est triticum.
Confusum est vinum,
et elanguit oleum.
Confusi sunt agricolae,
et ululaverunt vinitores super frumento et hordeo,
quia periit messis agri.
Vinea confusa est,
et ficus elanguit.
Malogranatum, et palma, et malum,
et omnia ligna agri aruerunt,
quia confusum est gaudium
a filiis hominum.

HISTORICE. Synagogam nuncupat virginem, propter unius Dei, quam accepit, fidem. Gentes vero fuerunt meretrices, et fornicariae, propter varium cultum idololatriae. Hanc scilicet Synagogam invitat ad planctum, et saccum super virum pubertatis suae: quia scilicet prae multitudine cladis, et prae hostilis furore vastitatis, cessavit ritus caeremoniarum, et cultus legis. Legis enim cultus Synagogae fuit maritus. Unde Apostolus: Mulier alligata est legi viri quandiu vivit vir ejus. Si vero mortuus fuerit, soluta est a lege viri (I Cor. VII). Synagoga quoque usque ad Christum, legis ex debito tenuit cultum. Unde ipse Christus: Lex et prophetae usque ad Joannem (Matth. I). Porro adveniente Christo audit: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V).

ALLEGORICE. Virginem vocat Ecclesiam, propter unius Dei fidem et sacramentorum integritatem. Virgo est Ecclesia, virgo est maritus ejus Christus. Qui merito vir pubertatis ejus dicitur, quia ita de eo in Jeremia legitur: Novum facit Dominus super terram. Femina circumdabit virum (Jer. XXXI), et illud: Virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem (Isa. LIII). Item in Isaia in persona Patris: Ego, inquit, sum Dominus vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae (Isai. XLVI). Vir utique pubertatis. Unde sponsa in Canticis: Ego, inquit, dilecto meo, et ad me conversio ejus (Cant. VII). Ac si diceret: Sicut ego sola illi, ita ipse solus mihi; et sicut ego illi soli, ita ille mihi uni. Haec virgo ad planctum et saccum provocatur super virum pubertatis suae, quia propter ea quae inferius continentur infortunia, flere digne monetur Ecclesia. Peccatis enim exigentibus ordo, status, splendor, cultus Ecclesiae negligitur, immutatur, deformatur, obfuscatur. Ordo praeceptorum, status consiliorum, splendor judiciorum, cultus sacramentorum. Ordo per negligentiam vel incuriam, status per concupiscentiam, splendor per avaritiam, cultus per irreverentiam. Unde Ecclesia super contemptum viri sui dignissime per Joel incitatur ad lamenta: Plange, inquit, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis tuae, quia periit sacrificium, et libatio de domo Domini. Sacrificium dicitur id quod offertur de solido, libatio quod de liquido. Per haec sacramenta Ecclesiae designantur, quae partim in solido, partim in liquido tractantur. Sed utrumque de domo Domini perit: non per substantiam, sed per reverentiam, quia, praevalente vitiorum malitia, vix reperitur in Ecclesia qui digne tractet vel sumat sacramenta.