|
Sequitur:
Et erit in die illa:
stillabunt montes dulcedinem, etc.
Per montes, et colles, et rivos diversitas meritorum ostenditur. Per
dulcedinem, lac et aquam, varietas praemiorum. Quod autem fons egreditur
de domo Domini irrigans torrentem spinarum, illud est, quod alibi
dicitur: Laetitia sempiterna super capita eorum (Isa. XXXV). Et illud:
Agnus, qui in medio eorum est, reget eos et ad vitae fontes aquarum
deducet eos (Apoc. VII). Tunc Aegyptus et Idumaea erunt in desertum
perditionis, et Hierusalem cum Judaea habitabitur in annos generationis;
quia et illis dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV);
Et istis: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum (ibid.). Et
tunc Dominus mundabit sanguinem electorum, quem prius non mundaverant;
quia, ut doctores asserunt, electi videntes apostatam angelum
irrevocabili sententia mulctatum, insolubili vinculo innodatum,
horribili poena damnatum metu concutientur, ipsoque metu ab eo, quod
aegre mundaverant, purgabuntur. Juxta illud Job: Cum sublatus fuerit,
inquit loquens de apostata angelo, timebunt angeli, et territi
purgabuntur (Job XLI). Et post haec Dominus commorabitur in Sion, hoc
est, in specula visionis; quia tunc praecinget se, et faciet illos
discumbere, et transiens ministrabit illis. Moraliter de adventu Sponsi
ad sponsam Christi, ad columbam, ad unicam, dilectam et fidelem animam.
Cum Dominus habitans in Sion, in monte sancto, in sublimitate, scilicet
contemplationis cum sponsa propius init copulam unionis, quando sponsus
et coelestia propinat oscula, quando angelico obsequio paradisi
ministrat ei fercula, tunc Hierusalem fit sancta, utique sancta, quia a
terrenis elevata. Elevata, inquam, ab iniquitate, elevata a curiositate
suspensa a voluptate, sequestrata a vanitate. Tunc alieni per eam
amplius non transeunt, quia nec maligni suggestio, nec spiritus elatio,
nec carnis titillatio, nec mundi infestatio eam irritare ullatenus
praesumunt: quam Sponsi felicitas, contemplationis reclusam thalamo,
unionis lectulo inserit. Non transcunt, inquam, per eam alieni amplius;
quia quae impassibili jungitur et beato inseritur, nulla rerum molestia
etiam ad modicum pulsatur. Per gratiam Sponsi, eam dico impassibilem
factam, non substantialiter creatam.
|
|