|
Sequitur:
Et erit in die illa,
hoc est, in illa contemplationis claritate,
stillabunt montes dulcedinem,
et colles fluent lacte,
et per omnes rivos Juda ibunt aquae.
Montes, sunt contemplationum sublimia; colles, innocentiae opera; rivi,
poenitentiae exercitia; dulcedo, est perfecta dilectio; lac, est sancta
devotio; aqua, devota compunctio. In illa ergo die, hoc est, in illa
unionis felicitate, sponsa per gaudium contemplationis, dulcedinem
accipit perfectae dilectionis: a qua descendens, et ad seipsam rediens
affluit lacte devotionis. Unde sese prae amore superiorum crucians
immergitur aquis compunctionis, indeque egrediens per poenitentiam
exercetur asperam; post haec ad innocentiae trahitur opera, demum ad
contemplationis avolat, dicens. Quid enim mihi est in coelo? et a te
quid volui super terram? (Psal. LXXII.) Item: Elegit suspendium anima
mea (Job VII). Tunc fons egreditur de domo Domini, et irrigat torrentem
spinarum; quia ubertas et privilegium spiritualis gratiae de secreto
gaudio purissimae manat conscientiae, aculeos retundens vitiorum, motum
compescens tentationum, flatum sedans desideriorum, et sedem poliens
affectionum. Tunc fugatur ignorantia, tunc pessundatur carnalis
concupiscentia; quia mens claritate contemplationis illuminatur, et
perfectione dilectionis concupiscentia sanatur. Aegyptus siquidem
interpretatur tenebrae, per quas ignorantia: Idumaea, terrena, per quam
carnalis designatur concupiscentia. Judaea vero et Hierusalem in
aeternum habitabuntur. Judaea, confessio; Hierusalem, dicitur pacis
visio. Mens enim devota, et perfecta vel ad sui descendens cognitionem,
delicta confitetur Deo per humilitatem compunctionis; vel ad Dei
ascendens cognitionem per gratiam contemplationis, sublimatur ad
visionem pacis, et tunc in voce exsultationis, et confessionis sonus fit
in ea epulantis. Nunquam fidelis anima deserit Judaeam; quia vel
compuncta confitetur scelera, vel devota gratias agit propter gratiae
munera, vel sublimata eructat hymnum recipiens praemia. Tunc quoque
Sponsus sanguinem mundat, qui hactenus mundari non poterat, quia per
consortium unionis, Sponsus sponsae praestat privilegium perfectionis,
ut contra naturam natura sentiat, cui naturaliter natura obviat. Et tunc
Dominus naturae per privilegium gratiae in Sion, hoc est, in specula
gloriae commoratur. Qui nostram purgare naturam, et suam nobis praestare
gratiam, ad ipsius sublimitatis gloriam dignetur. Qui trinus et unus
vivit, et regnat Amen.
|
|