|
Unde et sequitur:
Luxerunt sacerdotes ministri Domini.
Sacerdotes dicuntur, quia sacramenta dant; ministri, quia verbum vitae
ministrant. Sacerdotes lugent subditorum contemptum in praeceptis, vel
inobedientiam, etiam sui in sacramentis, quam juste merentur,
irreverentiam. Hinc Dominus per Malachiam: Ecce, inquit, ego ad vos, o
sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et offertis super altare meum
panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? (Matth. I.) In eo quod
dicitis (hoc est dici facitis) mensa Domini polluta est. Si ergo cum tu
minister et sacerdos sis, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et
nosti voluntatem ejus, et probasti utiliora, instructus per legem,
confidis te esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae
et veritatis in lege. Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui dicis
non furandum, furaris. Qui praedicas non maechandum, maecharis. Qui
abominaris idola, sacrilegium facis. Qui gloriaris in lege, per
praevaricationem legis Deum inhonoras. Nomen Dei per vos blasphematur
inter gentes (Rom. II). Hinc Jeremias: A sacerdotibus, inquit, egressa
est iniquitas (Jer. XXIII). Et Sophonias: Sacerdotes, inquit, polluerunt
sanctum tuum; injuste egerunt contra legem (Sophon. III). Et Malachias:
Vos autem, inquit, recessistis de via, et scandalizastis plurimos in
lege; et irritum fecistis pactum meum, dicit Dominus (Malach. II). Ecce
prava eorum merita. Sequitur de luctu eorum et irreverentia, de quibus
Dominus per Malachiam: Mittam, inquit, in vos egestatem, et maledicam
benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super
cor (ibid.). Item per eumdem: Ecce ego, inquit, projiciam vobis
brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum
vestrarum (ibid.). Item idem: Propter quod, inquit, ego dedi vos
contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias
meas, et accepistis faciem in lege (ibid.).
|
|