|
Sequitur:
Depopulata est regio, luxit humus,
quoniam devastatum est triticum.
Confusum est vinum, et elanguit oleum.
Confusi sunt agricolae,
ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo,
quia periit messis agri.
Vinea confusa est, et ficus elanguit.
Malogranatum, et palma, et malum,
et omnia ligna agri aruerunt.
Regio Ecclesiae latitudo est obedientiae; humus, humilitas poenitentiae;
triticum, sanitas doctrinae; vinum, intelligentiae spiritualis
subtilitas; Agricolae et vinitores, sacerdotes et praedicatores. Sed
agricolae dicuntur propter informationem morum, vinitores propter eam
quam infundunt mentibus audientium laetitiam aeternorum; agricolae, quia
ad actionem justitiae informant; vinitores, quia ad amorem sapientiae
animos audientium excitant; vel agricolae, quia terrena opera, et
desideria doctrina sua evertunt; vinitores, quia dona spiritualia
promittunt, et laetitiam aeternorum mentibus auditorum inferunt. Hordeum
est simplex doctrina, et historialis; messis agris, bonorum operum
simplicitas fertilis; vinea, scientiae divinae ubertas; ficus, dulcedo
contemplationis, et aeternorum suavitas. Malogranatum est fervor
martyrii; palma, contemptus mundi; malum simplex, opus fidei; omnia
ligna caetera, sunt poenitentiae vel misericordiae opera. Singula vero
suis coaptare locis ad alia festinantes omittimus: quod facile, et utile
lectoris exercitio relinquimus.
|
|