CAPUT 14

Sequitur:

Quoniam confusum est gaudium a filiis hominum.

Merito confusum esse dicitur gaudium ex defectu praecedentium: quia ex eorum inedia periclitatur populus, contemnuntur sacerdotes, infirmantur Ecclesiae.

Sciendum quoque quod gaudium dividitur quadrifariam. Est enim gaudium iniquitatis, est vanitatis, est charitatis, est felicitatis. De primo legitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). De secundo: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi (Job XXI). De tertio: Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). De quarto: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Gaudium igitur charitatis, et felicitatis praemium confusum est a filiis hominum: quia deficientibus praefatis virtutibus, ubi cognitio veritatis, et amor virtutis non praecedunt, cessantibus meritis: nulla vel hic, vel in futuro salutis praemia succedunt.