|
Tropologice vero ea, quae allegorice de Ecclesia diximus super statu
animae, interpretari possumus. Anima namque virgo est conditione
naturae: virgo privilegio gratiae, virgo quoque praemio gloriae. Animam
siquidem meretricem facit inordinata concupiscentia: castitatem ei
reddit virilis poenitentia: virginitatem sapiens innocentia. Quasi enim
casta est anima, dum per opera, et affectum justitiae cruciatum, et
timorem invasit poenitentiae, necdum tamen ad culmen sublimatur
innocentiae. Fornicaria est igitur anima in prostibulo: conjugata in
atrio, continens in domo: virgo in thalamo. In primo exponitur
concupiscentia: in secundo opera facit poenitentiae: in tertio plangens
virum desiderio afficitur justitiae: in quarto virgineis jucundatur
amplexibus et osculis sapientiae. Fornicaria igitur est anima per
concupiscentiae iniquitatem: casta per continentiae humilitatem:
continens per justitiae puritatem: virgo per contemplationis
sublimitatem. Vir ejus pubertatis Christus est, desponsator
virginitatis. Quia vero ab eo recessit per vitium pravae
concupiscentiae, ad eum reverti monetur per luctum, et opera, et habitum
poenitentiae. Et hoc est quod dicit: Plange quasi virgo accincta sacco,
etc.
Sacrificium est mortificatio carnis: libatio, fletus compunctionis:
regio, serenitas conscientiae: humus, humilitas cognitionis propriae.
Triticum, amor justitiae: vinum, fervor sapientiae: oleum, odor
misericordiae: ficus, dulcedo, et suavitas contemplativae laetitiae.
Hordeum, abjectio poenitentiae. Agricolae, gemitus et motus
confectionis. Vinitores, desideria compunctionis et suspiria
contemplationis. Palma, contemptus terrenorum. Malogranatum, ardor, et
sitis praemiorum. Malum simplex, boni affectus. Ligna alia, caeterarum
virtutum sunt desideria: vel potius opera et profectus. His amissis
confusum est gaudium, quibus possessis ordinatum et gloriosum disponitur
praemium.
|
|