|
Accingite, inquit, vos et plangite sacerdotes.
Quia de cinctione se intulit mentio, videamus quae ex ea fieri possit
divisio. In divino namque legimus eloquio, alios accinctos, nonnullos
praecinctos: praecinctos quoque quosdam circa lumbos, zona vero aurea ad
mamillas alios. Succinctos facit humilis poenitentia; accinctos virilis;
et constans obedientia, praecinctos perfecta patientia. Praecinctos
circa lumbos, corporis continentia, vel sanctimonia; circa mamillas zona
aurea, interioris hominis perfecta munditia, vel divina scientia. Hic
est ordo perfectae conversionis. Hic est ritus devotae religionis, ut
prius revertatur perversus per humilem poenitentiam: deinde convertatur
adversus ad obedientiam: deinceps conversus ascendat ad splendorem
sanctimoniae: demum constans et patiens ad mentis puritatem evolet ad
coelestis culmen sapientiae. Accingite igitur vos et plangite,
sacerdotes: ululate ministri altaris. Ingredimini et cubate in sacco,
ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et
libatio. Hic traditur ordo perfectae poenitentiae, quo sacerdotes
jubentur ad statum redire obedientiae. Siquidem perfectae poenitentiae
tria sunt necessaria: compunctio scilicet mentis, confessio oris,
mortificatio carnis. Compunctio delictorum, confessio peccatorum,
mortificatio vitiorum. Compunctio vanitatis, confessio iniquitatis,
mortificatio superfluitatis. Haec in praesenti pagina designat propheta
planctum referens ad compunctionem, ululatum ad confessionem, saccum ad
mortificationem. Quod autem saccum jubet ingredi, innuit mortificatione
carnis non passim effluere oportere, sed obsequium nostrum rationabile
perutile fieri. Hinc et Apostolus: Obsecro, inquit, vos per
misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctum,
Deo placentem, rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). In saccum
itaque intratur: quoties pure, devote, discrete, caro mortificatur. Non
saccum intrat, sed saccum dissuit, quoties quis excedendo modum, carnem
suam cruciat et atterit. Non in saccum ingreditur, sed saccum ungit: qui
carnem illicite fovet et ejus desideria colit. Saccum vero ingreditur
quisquis abstinentiae jugum devote amplectitur. In sacco cubat quisquis
in mortificatione carnis se delectat. In sacco cruciatur, quisquis in
angaria abstinentiam sectatur. Domus Dei est Ecclesia: sacrificium et
libatio gemina sunt sacramenta. Sacrificium ad illa pertinet, quae fiunt
de solido: libatio ad ea, quae fiunt de liquido. Solida sunt illa, quae
pertinent ad oblationes tam spirituales quam corporales. Liquida, ad
baptismum et unctiones. Vel sacrificium pertinet ad actionem, libatio ad
contemplationem. In actione siquidem est afflictio et anxietas: in
contemplatione dulcedo et suavitas. In sacrificio actionis homo
salubriter affligitur. In libatione contemplationis anima feliciter
delinitur et suaviter refovetur.
|
|