|
Sequitur:
Sanctificate jejunium, vocate coetum.
Congregate senes, omnes habitatores terrae
in domum Dei vestri:
et clamate ad Dominum:
A, A, A, diei:
quia prope est dies Domini,
et quasi vastitas a potente veniet.
Postquam sacerdotes purgati sunt per poenitentiam et ordinati per
obedientiam, jure coetum vocant ad Ecclesiam, decenter senes et
habitatores terrae congregant ad extorquendam veniam, ad placandam
superni judicis iram, ad impetrandam misericordiam, quia scriptum est:
Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus fiet exsecrabilis
(Prov. XXVIII). Unde et alibi dictum est: Quiescite agere perverse,
discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate
pupillo, defendite viduam: et venite, et arguite me, dicit Dominus (Isa.
I).
Intuere, lector, ordinem impetrandae misericordiae, flagitandae divinae
clementiae: modum eundi ad thronum gratiae. Prius est enim sanctificare
jejunium: postea vocare coetum: deinde congregare senes, et populum:
deinde clamare ad Dominum in commune. Jejunium sanctificare ostendit
nobis Salvator, dicens: Tu autem cum jejunas unge caput tuum, et faciem
tuam lava (Matth. VI). In facie operatio, in ablutione compunctio, in
unctione compassio, in capite mentis devotio. Haec omnia jejunii exigit
sanctificatio, ut scilicet abstinentiam purificet compunctio, ordinet
compassio, toleret devotio: formet operatio. Compunctio sui, compassio
proximi, devotio Dei. Actio vero ad alterutrum suum refert negotium.
Coetus proprie est sapientium. Senes sunt prudentes. Terrae habitatores
sunt legis inquisitores. Clamor ad Dominum est supplicatio pro remedio
contra infortunium. Cujusmodi vero supplicatio debeat fieri Propheta
ostendit in praesenti, dicens: Clamate ad Dominum: A, a, a, diei: quia
prope est dies Domini. Non debemus premere silentio, quae a quodam
accepimus Judaeo juxta Gamalielis naenias eloquenti et perito. Ait enim:
Joel praevidens venturae captivitatis imminens exitium, superni judicis
exstinguere impetum ex affectu plangentis (sic), praeterita revocans ad
memoriam, judicem satagit circumvenire et ad pietatem festinat
inflectere, dicens: A, a, a, diei; quia prope est dies Domini. Ter
posuit A, quia tria praecipue fuerunt judaici populi infortunia. Primum
quando tenti sunt ab Aegyptiis: secundum quando ab Assyriis: tertium
quando a Babyloniis. A, interjectio est plangentis, et factum miserandum
mirabiliter exponentis. Dicit ergo: A, intravit Israel in Aegyptum;
Jacob accola fuit in terra Cham (Psal. CIV). A, sicut turbines ab Africo
veniunt de deserto: veniunt de terra horribili (Isa. XXI). A, aquila
grandis magnarum alarum; longo membrorum ductu: plena plumis et
varietate, venit ad Libanum et tulit medullam cedri (Ezech. XVII). Ac si
diceret: A, Aegypto manum dedimus, et inde dolor. A, et Assyriis, ut
saturaremur panibus, et inde moeror. A, repulit Dominus altare suum, et
maledixit sanctificationi suae (Psal. LXXVI), et inde terror. Ac si
diceret: A, nunquid in aeternum projiciet Deus, aut non apponet ut
complacitior sit adhuc? A, usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
(Psal. XII.) A, tu exsurgens, Domine, misereberis Sion, quia tempus
miserendi ejus, quia venit tempus (Psal. CII).
Aliter ter posuit A: quia sunt mala quoque tria: ignorantia,
concupiscentia, et miseria. Legis naturalis praevaricatio attulit
ignorantiam. Legis scriptae transgressio inordinatam propagavit
concupiscentiam. Prophetiae contemptus ministravit miseriam. Dicatur
ergo: A, praevaricata est lex naturalis: inde dolor, sed vindicatum est
in ea captivitate Aegyptiaca. A, praevaricata est lex scripta, inde
moeror: sed vindicatum est in ea, captivitate Assyria. A, contemnitur
prophetia, inde terror: sed et hoc disponis vindicare, captivitate
Babylonica. A, incidimus in miseriam, quam vindicasti. A, decidimus in
concupiscentiam, quam punisti. A, incidemus in miseriam horrendam, quam
disposuisti.
Aliter quae super trina captivitate diximus, ad ultimam referre
possumus. Tria siquidem Babylonicae captivitatis fuerunt miserrima
infortunia. Templi scilicet eversio, urbis destructio, populi
transmigratio. Ac si diceret: A, populus tuus in transmigratione in
captivitatem ducetur: sed miserere, Domine, plebi tuae, super quam
invocatum est nomen tuum (Eccles. XXXVI), et Israel, quem coaequasti
primogenito tuo. A, civitas destructur; sed miserere civitati
sanctificationis tuae Hierusalem, civitati requiei tuae. A, templum
evertetur: Sed audi, Domine, hymnum (III Reg. VIII), et orationem, quam
servi tui orant coram te hodie: ut sint oculi tui aperti (ibid.) super
domum hanc die ac nocte. Haec historice dicta sunt.
|
|