|
Sequitur:
Nunquid non coram oculis vestris
alimenta perierunt:
de domo Dei vestri laetitia, et exsultatio?
Computruerunt jumenta in stercore suo.
Demolita sunt horrea:
dissipatae sunt hypothecae:
quoniam confusum est triticum.
Quid ingemuit animal:
mugierunt greges armenti?
Quia non est pascua eis.
Sed et greges pecorum
[pastorum vel porcorum]
disperierunt.
Ad te, Domine, clamabo:
quia ignis comedit speciosa deserti:
et flamma succendit omnia ligna regionis.
Sed et bestiae agri,
quasi area sitiens imbrem,
suspexerunt ad te,
quoniam exsiccati sunt omnes fontes aquarum,
et ignis devoravit speciosa deserti.
Post traditum modum supplicationis ipsius, subnectit causam doloris, ut
dum multa et magna patent detrimenta, supplicatio protendatur devota et
ignita. Detrimenta vero sunt haec: putredo foetida jumentorum; anxietas
animalium; interitus pecorum; demolitio horreorum; apothecarum
dissipatio; pascuae inanitio. Causa vero haec est: speciosorum
combustio, lignorum succensio, fontium exsiccatio. Sicut igitur
corporalia alimenta constat esse trifaria, ita et spiritualia. Quaedam
enim sunt ad sanitatem, et non ad fortitudinem: quaedam ad fortitudinem,
et non ad sanitatem: nonnulla vero ad sanitatem et ad fortitudinem. Ex
primis nascitur elegans et idonea forma: ex secundis virilis et constans
audacia: ex tertiis venustas formae et fecunditas potentiae. Sed quia
tetigimus carnalia, nunc redeamus ad spiritualia. Quatuor enim sunt,
scilicet praecepta, exercitia, virtutes, charismata. Praecepta vero sunt
ad sanitatem: exercitia ad fortitudinem: virtutes ad formam: charismata
ad audaciam. Laetitia est de transitoriis: exsultatio de aeternis. Haec
autem alimenta, quae sunt exsultatio et laetitia, perierunt de domo Dei,
id est de Ecclesia, quia praecepta calcantur, virtutes contemnuntur,
exercitia perierunt, charismata recesserunt. Unde Salvator: Filius
hominis veniens, putas inveniet fidem super terram? (Luc. XVIII.) Item
idem: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem
Hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX). Et Paulus: In
novissimis, inquit, temporibus erunt homines seipsos amantes, cupidi,
elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati: scelesti,
sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine
benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis
quam Dei: habentes quidem speciem pietatis, virtutem vero ejus
abnegantes (II Tim. III). Jumenta sunt luxuriosi, armenta curiosi, porci
[pecora] gulosi, animalia petulantes et cupidi. Horrea, authentica
eloquia. Apothecae, expositorum volumina. Pascua, passiones sanctorum et
gesta, in quibus et vitae forma, et morum decentia inveniuntur exempla.
Triticum est spiritualis doctrina: stercora sunt vitia et peccata.
Lectoris vero ingenio singulorum adaptationem ad alia festinans
committo.
|
|