|
Sequitur:
Ad te, Domine, clamabo,
quia ignis comedit speciosa deserti, etc.
Ignis occasionem facit propheta ad Dominum, ostendens causam omnium
praefatorum inconvenientium: quia scilicet dum cessant virtutum exempla,
dum silet vitae doctrina, dum religionis tepescit fervor, dum
perfectionis torpescit rigor, virtus fugit, succedentibus vitiis;
scientiae lumen exstinguitur, orientibus tenebris; religionis
pulchritudo nigrescit, crescentibus negligentiis; in mente poenarum
exitio laetitia punitur, et exsultatio, scatentibus angustiis. Hinc
Isaias: Propterea, inquit, captivus ductus est populus meus: quia non
habuit scientiam. Nobiles ejus interierunt fame, et multitudo siti
exaruit. Propterea infernus dilatavit animam suam, et aperuit os suum
absque ullo termino: et descendunt fortes ejus, et populus ejus, et
sublimes, gloriosique ejus ad eum (Isai. V).
Allegorice vero, ager est vita saecularis; regio, vita ecclesiastica sed
communis; desertum, perfectio religionis: deserti speciosa, monachorum
sunt, et anachoretarum ornatissima corda; ligna regionis, Ecclesiae
praelatorum agmina: bestiae, simplices, et idiotae fontes aquarum;
doctores populorum ignis, cupiditas, flamma, luxuria.
|
|