CAPUT 23

Sequitur: [JOEL. II.]

Canite tuba in Sion:
ululate in monte sancto meo.
Conturbentur omnes habitatores terrae:
quia venit dies Domini,
quia prope est dies tenebrarum et caliginis,
dies nubis et turbinis.
Quasi mane expansum super montes
populus multus, et fortis, etc.

Post invocationem et infortunii multifariam expositionem, redit propheta ad populi exhortationem, ostendens magnitudinem venturae cladis proximae captivitatis excidii imminentis: ut scilicet populum ad terrorem divini judicii commoveat, ad dolorem compunctionis salubriter commoveat, ad amorem obedientiae utiliter accingat. Hoc autem agit a multitudine cladis, a qualitate hostis, a genere victoriae, a pondere miseriae, a facilitate triumphi, a zelo mali, a metu obsessorum principum et ignavia vallati populi. Singula vero suis coaptare locis, non est animi ad sequentium explanationem festinantis. Quamobrem lectoris exercitio relinquimus ista, sicut et alia. Hortatur ergo propheta hyperbolice in Sion canere, in monte sancto ululare, omnes habitatores terrae metu affici. Hortatur, inquam, in commune omnes divinorum judiciorum pedibus prosterni, si quo modo Deus de praeparato habitaculo suo super filios hominum respiciat: si quandoque procellam in auram vertat, si tandem a naufragio captivitatis ad portum consolationis eos reducat, dicens: Canite tuba in Sion, etc. Per Sion intelligite arcem templi: per montem, civitatem: per terram, suburbana. In Sion regem et principes: in templo prophetas et sacerdotes: in terra populum et inferiores dignitates. Dies Domini, adventus exercitus Babylonis. Qui merito Domini dicitur, qui injuriam Domini per inobedientiam populi divino nutu ulciscitur. In qua die tenebrae et caligo, nubes et turbo Judaico irrogatur populo. Tenebrae, quia nescierunt consilium: caligo, quia ipsius non timuerunt judicium: nubes, quia ejusdem non meruerunt subsidium: turbo, quia eum exasperando male, inciderunt tantae cladis naufragium. Quae dies venit quasi mane expansum super montes: quia Dei non contemplati sunt consilium, et prudentiam tempore suae caecitatis, subito praeoccupati angustia necessitatis juste corruerunt: negotiorum amittentes providentiam.