CAPUT 24

Sciendum vero quod Joel in praesenti historialiter de captivitate Babylonica loquitur: quod ex verbis sequentibus manifeste colligitur. Dicit enim:

Quasi mane expansum super montes
populus multus, et fortis.
Similis enim non fuit ei a principio,
et post eum non erit
usque in anno generationis et generationis.
Ante faciem ejus ignis vorans,
et post cum exurens flamma.
Quasi hortus voluptatis terra coram eo;
et post eum solitudo deserti:
neque est qui effugiat eum.
Quasi aspectus equorum aspectus eorum:
et quasi equites sic current.
Sicut sonitus quadrigarum
super capita montium exsilient:
sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam:
velut populus fortis praeparatus ad praelium.
A facie ejus cruciabuntur populi:
omnes vultus redigentur in ollam.
Sicut fortes current:
quasi viri bellatores ascendent murum.
Viri in viis suis gradientur:
et non declinabunt a semitis suis.
Unusquisque fratrem suum non coarctabit;
singuli in calle suo ambulabunt.
Sed et per fenestras eadent,
et non demolientur, urbem ingredientur;
in muro current;
domos conscendent;
per fenestras intrabunt quasi fur.

Hoc nequaquam de Aegyptia servitute vel Assyria captivitate recte intelligitur. In illis namque populus tantummodo captivatur; in hac vero scilicet Babylonica universa regio vastatur; humus ad integrum desolatur; civitas destruitur; regnum dissipatur; templum funditus evertitur; sacerdotium de medio tollitur. Ordinem vero exercitus Babylonici, et modum, ritumque ejus et negotium diligenter Joel prosequitur, commendans eum a multitudine, a fortitudine, ab immanitate crudelitatis, ab impetu vastitatis, a ferocitate superbiae, a cingulo gloriosae militiae, a prudentia sollicitudinis, a terrore saevi regiminis, a subjectione hostium, a metu et pavore succumbentium, a facilitate victoriae, a virtute constantiae, a providentia concordiae, a tutela sui, a tutela negotii, a depraedatione inimici.