|
Sequitur:
Et Dominus dedit vocem suam
ante faciem exercitus sui;
quia multa sunt nimis castra ejus;
quia fortia et facientia verbum ejus.
ALLEGOR. Vox Domini, inspiratio populi: facies, erat exercitus, ordo,
cultus, splendor, ritus, forma, modus. Ordo vexillorum, cultus deorum,
splendor armorum, ritus negotiorum, forma regiminis, modus itineris.
Inde fortia, inde verbum ejus facientia. Haec historialiter
praelibavimus, nunc ea allegorice discutiamus. Quidam captivitatem istam
ad ultimum referunt judicium, interpretantes ruinam in eo fieri ob
praefata scelera. Haec autem videntur astipulari de Psalmista dicente:
Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et
tribulationem, immissiones per angelos malos (Psal. LXXVII). Sed quomodo
quaedam huic intelligentiae serviant non video. Quomodo enim in illo
examine, aspectus eorum, daemonum scilicet, erit quasi aspectus equorum?
et quomodo ut equites current? quomodo super capita montium exsilient?
quomodo quasi viri bellatores murum ascendent, cum etiam de bonis
angelis in eos legatur: Cum sublatus, inquit Job loquens de apostata
angelo, fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur? (Job XLI). Nos
autem hujus explanationis opacitatem perspicaciori linquimus ingenio,
aliam fortassis luculentiorem, et litterae vicinius obsequentem
cudentes, sine sententiae melioris praejudicio. Propheta igitur Joel
oculo prophetiae praevidens spiritualem Babylonium, universum orbem
tyrannice vastantem, humano generi crudeliter dominantem, absorbentem
fluvium, non est eviratus, sed habet fiduciam, quod influat Jordanis in
os ejus. Videt gentilem populum dicatum idolis, fraudatum gratia
prophetiae, viduatum privilegio gratiae. Contemplatur quoque adventum
Christi, incarnationem Verbi, missionem Paracleti, praedicationem
apostolorum, angulum duorum populorum, assumptionem gentilis populi, et
partem minimam Judaici, contemptum vero majoris residui. Pro gratia ergo
assumpti Judaici, hortatur in Sion tuba canere, pro ira reprobati
residui in monte ululare, dicens: Canite tuba in Sion: ululate in monte
sancto meo. Quia vero scriptum est: In illa die duo erunt in agro, in
lecto, in molendino: unus assumetur, et alter relinquetur (Matth. XXIV).
Assumendos jubet in Sion tuba canere, relinquendos in monte sancto
ululare. Sion est Ecclesia, in adventu sponsi sui posita specula. Mons
sanctus est Christus, de quo Psalmographus: Mons, in quo beneplacitum
est Deo habitare in eo (Psal. LXVII). Quidam ergo cantant, et quidam
ululant in hoc Emmanuel. Unde Simeon: Ecce positus est hic in ruinam, et
in resurrectionem multorum in Israel (Luc. II). Haec autem de Judaico
dicuntur populo.
|
|