|
Sequitur de gentili:
Conturbentur omnes habitatores terrae, etc.
Terrae habitatores merito dicuntur gentiles, quia sola terrena
quaerebant, sola terrena diligebant. De quibus Dominus per Psalmistam:
Ipsi vero, inquit, in vanum quaesierunt animam meam; introibunt in
inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal.
LXII). Porro gentilium, adveniente Christo, alii conturbati sunt ad
salutem, alii vero ad mortem. Est enim quaedam confusio adducens mortem,
et est confusio adducens gloriam. De conturbatis ad salutem legitur in
psalmo: Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:
tremor apprehendit eos (Psal. XLVII). De conturbatis ad mortem, Isaias:
Confractione, inquit, confringetur terra; contritione conteretur terra,
commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra sicut ebrius,
et auferetur quasi tabernaculum unius noctis (Isai. XXIV).
|
|