CAPUT 28

Dies Domini adventus est Christi. Haec autem dies tenebrarum fuit gentilibus reprobatis, et caliginis haereticis et turbinis perfidis Judaeis, et nubis Catholicis. Gentiles si quidem caecati incarnatione Verbi virtutem sancti sacramenti attingere non valentes, dicebant: Maria aut peperit, aut non peperit. Si peperit, cum viro concubuit. Si cum viro concubuit, quod natum est, de massa peccatrice exstitit. Quod autem de massa peccatrice natum est, peccato succubuit. Quod quia in Deum non cadit, Mariae filius Deus non exstitit. Item Avicenna: Duo contraria simul in eodem esse non possunt; porro si filius Mariae Deus est et homo, cum Deus impassibilis, homo autem passibilis sit; passibile vero, et impassibile contraria sint, duo contraria simul reperiuntur in uno. Sic sic, Domine, in multitudine virtutis tuae mentiuntur tibi inimici tui (Psal. LXV). Si vero Maria non peperit, Deus homo non exstitit. Quod si verum est, Christianorum dogma falsissimum est. Hae sunt tenebrae gentilium, de quibus Isaias ait: Ecce disrumpentur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo (Isai. XIX).