|
Caligo quoque occupavit haereticos. Cujus enim visus caligat, eminus
quidem videt materiam, sed non attendit formam. Sic et plerique
haeretici materiam quidem habuere credendi, sed forma caruere fidei.
Quidam enim recte unitatem personae, sed non sane crediderunt in Verbo
incarnato unitatem substantiae. Alii e diverso in eodem sane
diversitatem naturae, sed non recte diversitatem personae. Nonnulli in
divinitate Deitatis unitatem, sed disparem potestatem in aequalem
dignitatem. Plerique omnium aequalitatem, sed naturae negaverunt
unitatem. Alii, quod unum est, impie diviserunt; alii, quod divisum est,
insane confuderunt, Haec fuit haereticorum caligo, de qua Psalmographus:
Et caligo sub pedibus ejus (Psal. XVII), quia scilicet nonnullos
haereticorum revocavit per misericordiam a perfidiae naufragio;
plerosque autem permisit ire in interitum justo judicio. Judaeis quoque
turbo fuit Christi incarnatio. De quibus voce Psalmistae: Secundum,
inquit, multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt
te, Domine (Psal. V). Quod utique factum est, quando populus Judaeorum a
Romanis partim caesus, partim vinculis addictus, partim exsilio
relegatus, partim per universum orbem terrarum miserrime dispersus est.
Porro Catholicis Christi incarnatio dies fuit nubis, quae eis praebuit
et umbram gratiae, et pluviam doctrinae, et suavitatem conscientiae, et
securitatem gloriae. Umbram contra ardorem tentationis, pluviam contra
ariditatem baereticae perversitatis vel persuasionis, suavitatem contra
stimulum internae reprehensionis, securitatem contra naufragium
desperationis. Pluviam dedit eis in monte, umbram exhibuit in cruce, in
sepulcro suavitatem, in resurrectione securitatem. Unde et Isaias: Et
tabernaculum in umbraculo diei ab aestu, et in absconsione a turbine, et
a pluvia (Isai. IV).
|
|